« »
 
RESPECTOR 1, RESPECTOR 2, RESPECTOR 3.
[]« 1 respector » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 147a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTOR1
1. RESPECTOR, Respectator. Anastasius in Sergio PP. :
Prædictus vero Paschalis non post multum tempus, et ab officio Archidiaconatus pro aliquibus incantationibus et lucis, quos colebat, vel sortibus, quas cum aliis Respectoribus tractabat, Dei beatique Petri Apostolorum Principis interveniente judicio privatus est.
Codd. alii præferunt
cum aliis Respectatoribus suis
. Quo loco Respectatores videntur esse aruspices, seu extorum vel etiam astrorum inspectores.
[]« 2 respector » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 147a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTOR2
2. RESPECTOR, Præfectus urbis, vel provinciæ, qui Theutonibus Rewart, in Charta ann. 1256. apud Haræum in Castellanis Insulensibus pag. 14. et in alia Margaretæ Flandriæ Comitissæ apud Bucelinum lib. 2. Gallo-Flandriæ pag. 263. In alia anni 1238. in Probat. Hist. Guinensis pag. 515. occurrit
Respector amicitiæ Insulensis
, qui vulgo Reward, seu, uti alii vocant, Major urbis. Vide in Warda.
[]« 3 respector » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 147a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTOR3
3. RESPECTOR, Inspector, cujus est inspicere ne qua fraus fiat in aliqua re.
Respectores ponderum et aliarum mensurarum dicti loci
, in Literis Caroli V. Franc. Regis ann. 1366. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 676.
Erit enim Deus Respector conscientiæ tuæ,
Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 8. scilicet ut pro meritis vel remuneret vel puniat. Vide Respectus 1.