« Respectualis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 147a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTUALIS
RESPECTUALIS, Qui observantiam erga aliquem præstat, Gall. Respectueux. Vita S.
Attractæ Virg. num. 13 :
Et sic omnes Lugnenses non sunt bene Regi Connachtiæ Respectuales.Supra enim dicuntur Lugnenses Regi Connachtiæ restitisse.
◊ Exstat apud Lindenbrogium 58. formula Adoptionis, cum hoc
titulo :
Traditio Respectualis, sive Epistola, qualiter extraneus in locum filiorum adoptetur.Exstat similis apud Marculfum lib. 2. form. 13. cum hoc tit. :
Si quis extraneum hominem in loco filiorum adoptet.Ubi Respectualis videtur esse traditio respectiva, ut nostri dicunt, cum adoptans omnia sua bona adoptivo tradat, vicissim adoptivus victum et vestitum adoptanti tribuat.