« Ressaisiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 152a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESSAISIARE
RESSAISIARE, Ressaisire, Gall. Resaisir, Iterum comprehendere, occupare,
recuperare, in possessionem restituere. Codex Legum Normannicarum apud Ludewig. tom. 7.
Reliq. MSS. pag. 326 :
Ad visionem autem, demonstratione facta, justiciarius debet querelato precipere, quod ipse Ressaisiat querelantem.Edictum Philippi VI. Franc. Regis ann. 1347. apud tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 267 :
Ipse serviens deberet ipsum reum compellere ad loca Ressaisianda, si aliquid inde fuerit levatum, seu ablatum, aut alias explectatum, antequam ipsum ad oppositionem reciperet, locis vero Ressaisitis deberet idem serviens capere debatum, etc.Charta Caroli V. Franc. Regis ann. 1369. apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 474. col. 1 :
Et si in casu novitatis inter ipsos Religiosos... ac prædictos homines et aliquos alios, ratione bonorum quorumcumque dicti MonasteriiVide Resaisire, Resaysiare et Saisire.(Cœlestinorum Paris.)oriatur oppositio vel debatum, de locis ablatis, si sint in rerum natura... primitus et ante omnia realiter et de facto Ressaisitis, dictum debatum et rem contentiosam ad manum nostram tamquam superiorem ponant.