![[]](img/image.png)
RESTAURATUS. Salvus Restauratus, Literæ, quibus a cujuslibet damni restauratione quis
absolvitur. Charta Conradi II. reg. Sicil. ann. 1269. apud Lam. in Delic. erudit. inter
not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 277 :
Loggiam et fundacum Pisanorum de Neapoli restituimus et concedimus et damus Pisanis, expensis nostræ curiæ reaptandam ;.... et quod dictum fundacum ematur per curiam nostram a nobilibus de Brancacciis, vel aliis quorum esset, vel dabimus inde eis salvum Restauratum a curia nostra.