![[]](img/image.png)
RETINNIRE, Respondere ad literas aut ad interrogationem alicujus. Epist. supposititia, ut
videtur Tillemontio, cujusdam Eusebii ad Cyril. Alex. apud Baron. ad ann. 417 :
Gratias ago Deo meo, quod beatitudinis tuæ dulciora melle epistolaris officii eloquia promerui : quia percutienti Retinnire dignatus es, domine sancte omnique honore colende, beate papa, etc.