« »
 
[]« 4 retornare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE04
4. RETORNARE, et Retornatio, voces Practicorum Angliæ : est autem Retornatio, Spelmanno, Responsio Vicecomitum, aliorumque ministrorum, per quam Curiæ redduntur certiores, quid in exsecutione ipsorum brevium sit effectum. Atque ita vocem Returnare usurpat non semel Fleta lib. 2. cap. 64. § 20. 21. 22. cap. 67. § 6. 7. 8. etc. Charta Edwardi I. Regis apud W. Thorn :
Secundum quantitatem particularium contentarum in quadam inquisitione facta per Vicecomitem nostrum Cantiæ, et coram nobis Retornata, ac etiam in rotulis Cancellariæ nostræ irrotulata, etc.
Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 1. § 3 :
Et quod Cancellarius de cætero saisinam alicujus Retornationis det, nisi deponent pro ipso, qui dictam inquisitionem impetravit, quod dictæ terræ vel tenementa in eadem contenta existant in manibus domini Regis... et quod dicta Retornatio sigillis quorumdam fidedignorum in dicta inquisitione existentium, una cum sigillo Vicecomitis sit sigillata.
Ubi Skenæus :
Retornationem voco responsum eorum qui assisæ et inquisitioni interfuerunt, eorum sigillis sigillatum, quod Retornatur et remittitur per judicem ad Cancellarium Regis, etc.
Alias dicitur
Retornum Brevis, ejusdem scilicet certificatorium Curiæ, unde manavit, factum, Cowello. Matthæus Westmonaster. ann. 1278 :
Abbas igitur etConventus Westmonasteriensis..... libertatem de Retorno brevium, quam specialiter per chartas dicti patris sui Henrici obtinuerant multis temporibus retroactis, post defensiones legitimas, insistentibus civibus Londinensibus, ordinationi regiæ submiserunt, quam tempore subsequenti Ecclesiæ supradictæ de speciali gratia Rex concessit.
Monasticum Anglican. tom. 2. pag. 345 :
Cum Retorno brevium Domini Regis, placito vetiti namii, placitis Coronæ Regis, catallis felonum et fugitivorum, etc.
Litteræ Richardi Reg. Angl. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britanniæ col. 592 :
Concessimus pro nobis et heredibus nostris carissimo fratri nostro Johanni Duci Britannie et Comiti Richemondie et carissime sorori nostre Johanne uxori ejus, quod ipsi in omnibus terris et teneuris suis, que sunt de Comitatu, honore et dominio de Richemondia, et que pertinent ad eadem..... habeant..... per Baillivos et ministros suos Retorna omnium brevium nostrorum et heredum nostrorum, et executionem de eisdem brevibus, et quidquid quod ad Retornum brevium nostrorum pertinet, ita quod nullus vir, aut alius minister noster seu heredum nostrorum, intret predictum Comitatum.
Placit. ann. 1. Edw. II. reg. Sussex. rot. 56. in Abbr. Placit. pag. 303 :
Ballivi... post diversa brevia eis missa tam de prohibicione quam ad respondendum, retornaverunt quod nunquam tempore regis nunc, aliquod brevc eis directum fuit... Et quia Returnum prædictum sonat in contemptum domini regis, etc. Deceptive Retornare,
ibid. pag. 294. in Placit. ann. 26. Edward. I. Ebor. rot. 8. Vide Statutum 2. Westmonaster. cap. 43. et librum Anglicum, inscriptum Justice of Peace pag. 136. ubi plura de Returnis brevium, necnon Thomam Blount in Nomolexico voce Return. Returnum alio sensu vide suo loco.
Retornatum, Idem quod Returnum. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ [] cap. 16. 4 :
Et per magnum Retornatum per Ballivum Regis missum, fiat hujusmodi probatio negligentiæ tenentis, terram suam non replegiantis.