« »
 
[]« 6 retornare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE06
6. RETORNARE, Retornationem Facere, Compensare, supplere, supplementum addere, practicis nostris Retour de partage. Charta ann. 1241. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 920 :
Omnia vero alia, quæ ad ipsos de dicta caduca devenerunt, ubique sint in boschiis, villis, et planis, et aquis per jam dictos milites appreciabuntur et æstimabuntur ; et si per suum preciagium et per suam æstimationem invenerit, quod dictus Radulphus plusquam duas partes dictæ caducæ modo temporis possideat, dicti milites Retornationem facient prædictis Petro, Olliverio, et eorum uxoribus ;... et similiter si dicti milites invenerint, quod dicti Petrus, Olliverius, et eorum uxores plusquam partem tertiam modo temporis possideant, Retornationem eidem Radulpho facient, in loco eidem Radulpho propinquiori et decentiori, exceptis locis jam exceptis...... Et sic dicta caduca dividetur inter partes per dictos milites, quod dictus Radulphus habebit duas partes et in feodis et dominicis, et prædicti Petrus et Olliverius et eorum uxores tertiam partem prædictam, aut excambium fiet de hoc quod superius scribitur de villa Trinitatis, si ita sit quod dicti milites aliquid Retorneant prædicto Radulpho de hoc, quod modo possident prædicti Petrus, Olliverius et uxores eorum.
Vide infra Tornare 2.