« »
 
[]« 1 revestiarium ecclesiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 175a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REVESTIARIUM1
1. REVESTIARIUM Ecclesiæ, in libro Feudorum Episcopatus Lingonensis sub ann. 1168. fol. 45. quomodo etiam Secretaria, seu Sacristias Ecclesiarum dicimus. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 45 :
Hebdomadarius majoris (Missæ) manus et faciem atque os abluit, et post Revestiarium petit, ac sacerdotalibus vestimentis, sola casula usque ad initium Missæ dimissa, se induit.
Chronicon S. Dionysii ad ann. 1331. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 813 :
Turris ubi sunt cymbala a parte Revestiarii non erat perfecta, nec voltatus erat chorus ; sed a parte S. Hippolyti totum erat perfectum, et etiam voltatum erat a parte Vestiarii.
Ubi Revestiarium et Vestiarium idem sonant. Adde Chartam ann. 1450. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 1124. et Ordinem Ecclesiæ Vienn. apud Marten. tom. 1. de antiquis Ecclesiæ Ritibus pag. 109. Lobinellum in Glossario Hist. Paris. tom. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia, ni fallor, significatione Revestiarium legitur in Epistola ann. circiter 1294. ad Nicolaum IV. PP. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1261 :
Canonicæ[] sæculares ibidem (in Ecclesia S. Aldegundis Melbodiensis) præbendas obtinentes Ecclesiæ suæ..... licet de quibusdam proventibus præbendarum suarum, illis videlicet qui ad Revestiarium suum, ut inibi vulgo dicitur, pertinent, ac de quotidianis etiam distributionibus suis et aliis decimam solverint et solvant pacifice, etc.
Ubi per Revestiarium intelligo id quod Gallice Vestiaire dicimus, quicquid videlicet necessarium est ad vestimenta harumce Canonicarum. Vide Vestiarium.
P. Carpentier, 1766.
Quod et Thesaurus appellatur, quia ibi vasa sacra, aliaque pretiosior supellex ecclesiastica asservantur, in Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Secuntur libri dictæ S. Capellæ, tam in choro quam in Revestiario seu thesauro ipsius capellæ existentes.
Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1237 :
Les margliers mettoient icellui argent en certaines aumoires estans au Revestiaire ou trésorerie d'icelle église.