« »
 
[]« Vestiarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VESTIARIUM
VESTIARIUM, Erogatio vestium, in Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013. in Glossis Isidori, Erogatorium.
Vestiarium, Locus, in quo asservantur vestes : Ἱματοφυλάϰιον,
<cit>in Gloss. Gr. Lat. Lexic. Gr. MS. Reg. cod. 2062 :
Βεστιάριον, παρὰ Ρωμαίοις τόπος ἔνθα ἡ ἀναγϰαῖα ἀπόϰειται ἐσθής.
</cit>
Kero Monac. : Vestiario, wathuse, i. domus vestium. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Vestiarium, Vestiaire. Vide Pancirolum ad Notitiam Imperii Oriental. cap. 81.
Vestiarium, Locus, ubi non modo vestes asservantur, sed etiam cimelia, atque adeo thesaurus et pecuniæ. Hesychius :
Βεστιάριον, τόπος ἐν ᾧ τὰ χρήματα τίθενται ϰαὶ τὰ ἱμάτια τοῦ ϰοινοῦ.
Bulla Joannis III. PP. apud Baronium ann. 559. n. 5 :
Insuper ex sacro nostro Vestiario hæc donaria contulimus : videlicet crucem unam auream pensantem libras sex, calicem unum aureum pensantem libras duas, duos argenteos pensantes libras quatuor, vestes quoque sericas cum gemmis albis, et auro contextas quatuor, etc.
Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 35 :
Admone, ut Vestiarium omne Episcopi sui sciant deferendum, et quantum præviderint secum argentum adducant, etc.
Joan. Diacon. lib. 1. Vitæ ejusdem Gregorii M. cap. 10 :
Cui liberalissimus pater, accersito Vestiario, alia sex numismata dari præcipiens, cognovit in Vestiario nihil numismatum, unde posset consolari naufragum, remansisse.
Apud Anastasium Leo III. PP. in Vestiario Patriarchii dicitur a parva ætate fuisse nutritus et educatus. Guillelmus Biblioth. in Stephano VI :
Deinde cum venerabilibus Episcopis et Augustali Legato, per omnia sacri Palatii perrexit Vestiaria, quæ in tantum devastata reperit, ut de sacratis vasis, quibus mensas tenere festis diebus Pontifices consueverant, paucissima invenirentur, de reliquis vero opibus nihil omnino.
Eginhardus in Vita Caroli Mag. sub finem :
Quicquid in camera atque Vestiario ejus fuisset inventum, etc.
Will. Tyrius lib. 2. cap. 15 :
Ex Imperialibus Vestiariis oblata sunt prædicto viro munera in auro, vestibus, vasis, et pretiosis lapidibus tam pretio quam dignitate incomparabilia.
Adde lib. 18. cap. 18. lib. 20. cap. 12. Charta Boemundi II. Principis Antioch. apud Ughellum tom. 9. pag. 174 :
Primum quidem indignationem nostram se incursurum, deinde vero 50. libras auri Vestiario et cameræ nostræ...... noverit se soluturum.
Adde Chronicon Casinense lib. 1. cap. 28. lib. 4. cap. 61. Anastasium in Vitis PP. pag. 47. etc.
Vestiarium, Vestis ipsa, vel vestis genus. Concilium Budense ann. 1279. cap. 61 :
Omnes in eodem Monasterio vel regulari Canonica, et sub eadem professione[] morantes indifferenter uno et eodem Vestiario induantur.
P. Carpentier, 1766.
Vestiaire vernacule, eodem intellectu, in Lit. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 238.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vestiarium, Certa pecuniæ alteriusve rei pensio quæ ad vestes emendas erogabatur, Quicquid ad vestes pertinet.
<cit>Charta ann. 1136. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 96 :
Duæ portiones decimationis ad Vestiarium fratrum nostrorum pertinebunt.
</cit>
<cit>Tabul. Bituric. :
Præterea concedimus in Vestiaria et calcearia fratrum monachorum, sicut fuerat olim, omnes feras annuales mercati.
</cit>
<cit>Charta de Aquariatu de Talmundo ann. 1366 :
Et non tenebitur dictus Aquarius ministrare dicto abbati, nec præposito, nec tribus officiariis sæpe dictis Vestiarium aliquod.
</cit>
<cit>Statuta Monast. S. Claudii pag. 77 :
Et 1°. tenetur idem camerarius ministrare Vestiarium ad triginta sex Religiosos ;.... videlicet librare pannum, aut cuilibet Religiosorum prædictorum summam duorum florenorum monetæ in loco S, Eugendi.
</cit>
<cit>Capitul. gener. MSS. S. Victoris Massil. :
Si tallias, procurationes, sive etiam census et Vestiaria seu familiarium prioratus vel officii, logeria et salaria de tempore suo idem inventus fuerit non solvisse.
</cit>
Vide Vestitura.