![[]](img/image.png)
REVESTRATI Calcei. Concilium Lugdun. ann. 1449. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 377 :
Sacerdotes et in sacris ordinibus constituti, sive sæculares, sive regulares..... non deferant calceos Revestratos, etc.Sed puto legendum esse fenestratos ; alibi enim, ut supra dictum est in voce Calceus, Monachi vetantur deferre calceos fenestratos, hoc est certa ratione incisos et apertos.