![[]](img/image.png)
CALCEUS, Tributum in calceis, vel pro calceis solvendum. Charta Philippi II. Marchionis
Namurc. ann. 1221. apud Miræum tom. 1. pag. 300. col. 1 :
Ego Philippus Marchio Namurc....... Ecclesiæ S. Albini Namurc. in eleemosynam perpetuam, affectu benigno contuli omnes Calceos qui mihi debebantur omni anno duobus terminis de stallagio Namurcensi ; salvis tamen illis qui de jure debentur Scabinis Namurcensibus, et tribus horoscopis, duobus portariis castri, et duobus præconibus villæ, salvis quoque aliis Calceis, si qui judicio Scabinorum Namurcensium alias de jure debeantur. De his quidem Calceis institui, ut omni anno in perpetuum, in die anniversarii parentum meorum piæ memoriæ, Canonicis S. Albini qui præsentes erunt anniversario distribuantur quindecim solidi Valencenensis monetæ.Charta Compositionis ann. 1220. in Alsat. Diplomat. num. 417. vol. 1. pag. 341 :
Burchardus,.... promisit et firmavit quod nunquam aliquo jure nomine advocatie, sive alio quocumque prætextu id quod suis antecessoribus eodem jure fungentibus ibidem consuevit exsolvi, scilicet singulis annis pellicium ovinum et duos matutinales Calcios..... foret aliquatenus petiturus.Vide Calciaticum, Calceradigum, Calciagium, Baluga, Botta et Caliga.
L. , 1840–1850.
◊ De calceorum forma vide
Westphal. Monumenta Cimbrica vol. 1. præfat. pag. 23. not. b et c ; supra
Calceamenta, infra Calopedes et Subtalares.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calcei Fenestrati, in quibus certæ erant incisuræ, vetantur, utpote qui Monachos dedecebant, in
Statutis Capituli general. Cisterc. ann. 1529. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1642.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calcei Incisiet serici aut alterius
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
Calceus Bassus, f. Curtus, laicorum proprius. Stat. conc. Trevir. ann. 1310. cap. 10. tom. 2.
Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 76. col. 1 : Aliqui(monachi)etiam laxatis honestatis habenis, in caligis diversorum colorum mixtis et Calceis bassis, ad modum laicorum,..... incedere præsumunt.
P. , 1766.
Calceus Laqueatus, Laques seu lorulis exornatus et astrictus. Stat. pro Benedict. provinciæ Rem.
ann. 1299 : Nec Calciamentis utantur.... laqueatis, sive nodatis, etc.Vide Laquatus et Laqueatæ vestes.
P. , 1766.
Calceus Lunatus, a forma Lunæ crescentis sic dictus. Stat. MSS. eccl. Carnot. ann. 1526 :
Prohibemus etiam ne utantur Lunatis, cornutis et nimis fenestratis Calceis.Vide Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 427. D. et Glossar. med. Græcit. col. 1310. voce Ρωθώνια ; infra Pigaciæ, Poulainia et Rostra.
P. , 1766.
Calceus Vitrei coloris, Cærulei, ni fallor, nostris Verd de mer. Chron. Isid. Hispal. ad ann. 964.
ex Cod. reg. 4999. A. : Monachi illiCalcei albi apud Wurdtwein Nova Subsidia Diplomat. vol. 6. pag. 80.(S. Martini Turon.)ut refert S. Odo, nimis deliciose vivebant et sericis(utebantur)vestibus ; Calciamenta erant vitrei coloris.
P. , 1766.
◊ Cauchier, pro
Calceus, Soulier, in Vita J. C. MS. ubi de S. Joan. Bapt. : Cauchier vero, pro Calceare, calceos præbere, in Ch. ann. 1458. ex Chartul. 21. Corb. fol. 282. v°. Caucemente et Cauchemente, Calceamentum, vulgo Chaussure. L'Ordene de Chevalerie :Que je vos di par verité,Ne sui dignes de desploierLa corroie de son Cauchier.
Le Reclus de Moliens :Après li a cauches cauchiés,De saies brunes et deliés,Et li dit, Sire, sans faillanche,Par chete Cauchemente noireAiez tout adès en mémoireLa mort et la terre où girez.
Chaucemente, in Testam. Ingeran. dom. de Couciaco ann. 1290. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 190 :De s'alesne son œil quassa,Dont il cousoit sa Cancemente.
Je lesse pour Dieu et en aumosne huit vins livres Parisis de rente chascun an à touzjours, pour acheter draps et Chaucementes pour vestir et chaucier les poures de ma terre de Brie.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pedem Unum in Duobus Calceis Habere. Adagium dictum de homine duas vias ingredienti, ut eam insistat, quam cognoverit
utiliorem. Angeli Pechinolii Litteræ ad Innocent. VIII. PP. de legatione Hungarica apud
Fontaninum ad calcem Antiquit. Hortæ pag. 485 : Puto, Pater Beatissime, quod Majestas sua inter spem et metum naviget, et Pedem unum in duobus Calceis habere velit, ad effectum ut videat, quid, etc.Aliud adagium :
Si Calceus dividitur nemo calceatur,in Ekkehard. IV. Cas. S. Galli ap. Pertzium vol. Scriptor. 2. pag. 141. cap. 16. ubi agitur de adjutore abbati dando.
L. , 1840–1850.
Calceus Foederis, Liga et factio rusticana, Germ. Bundschuh, in Fascicul. Tempor. Pistorii
pag. 109.