« Rhodinus color » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 182b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RHODINUS
RHODINUS Color, Ῥόδινος, Græcis, Roseus. Gloss. Græco-Lat. :
Ῥόδινον, Roseum.Democritus in Physicis, inter colores τὸ ῥόδιον recenset. Apud Æginetam pigmenti genus memoratur τὸ Ῥοδοειδές. Color ille roseus, inquit Salmasius, in serico tingendo olim conficiebatur ex tuberculis adnatis radici Pimpinellæ : nunc etiam fit e quibusdam seminibus, allatis ex India Occidentali, quæ similia sunt cimicibus, quibus demtum caput. Anastasius in Gregorio IV. PP. :
Vela de Rodino quatuor, quæ sacrum altare circumdant.Chronicon Fontanellense cap. 16 :
De vestimentis vero Rodinum optimum unum, planetas casulas quinque, etc.Περιϐόλαια ῥόδωτα, apud Constantinum de Administr. Imperio cap. 15.
Leucorhodinus, Roseus dilutior, in Charta Donationis factæ Ecclesiæ Cornutianæ, edita a
Suaresio :
Vela tramoserica Leucorhodina duo, etc.
Rhodomelinus, Color partim luteus, partim rosaceus. Eadem Charta :
Mafortem tramosericum Rhodomelinum aquilatum.Vide Melinus.
Diarhodinus, Roseus color intensior, ex Græc. διαρόδινος.
Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1023. in Bullario Casinensi :
Planetam Diarodinam aureis listis ornatam, una cum alba et cingulo, etc.Leo Ost. lib. 2. Chron. Casin. cap. 44 :
Planetam Diarodinam phrygiis aureis pulcherrime decoratam.Lib. 3. cap. 19 :
Pluviale Diarodinum magnum undique auro contextum, cum fimbriis nihilominus aureis.Cap. 30 :
Pallium Diarodinum cum Phrygiis.Cap. 73 :
Planetæ..... Diarodinæ deauratæ 3. diapistæ 2. etc.Adde l. 1. cap. 47.
Dirodinum, pro Diarhodinum, Pallium diarhodinum. Epistola Michaëlis Imper. in
Conventu Parisiensi ann. 530 :
Misimus...... blattas duas, Dirodina duo.