« »
 
[]« Ribaldi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 183b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIBALDI
RIBALDI, Velites, Enfans perdus, Milites, qui prima prælia tentabant : quibus accidit, quod Tyrannis apud Græcos et Latronibus apud Latinos, ut qui sua institutione probi essent Principes militesque, in deteriorem postea acceptionem et famam abierint, inquit Carolus de Aquino in Lexico Militari post Stephanum Pasquerium. Vide R. P. Danielem lib. 3. Hist. Militiæ Francicæ cap. 7. Rigordus ann. 1189 :
Dum Rex circumquaque immunita civitatis consideraret, Ribaldi ipsius, qui primos impetus in expugnandis munitionibus facere consueverunt, eo vidente, in ipsam civitatem impetum fecerunt.
Will. Britto lib. 3. Philippid. :
Et Ribaldorum nihilominus agmen inerme.
Infra :
Nec minus armigeri, Ribaldorumque manipli.
Lib. 7 :
Ac per plana jacent Ribaldi cum Piquichinis,
Et qui res propter venales castra sequuntur.
Infra :
Ribaldi, mercatores, et vulgus inerme.
Codex MS. apud Stephanotium tom. 1. Fragm. Hist. :
Anno 1214. dominus Episcopus Lemovic. Aymericus cum Abbatibus S. Martialis, S. Augustini et S. Martini venerunt a Baniac, ubi erat exercitus, tractaturi de pace ; et tunc Ribaudi dicti exercitus in ipsum D. Episcopum et Abbates et socios irruerunt, et Priorem Fratrum Prædicat. qui cum illo venerat, egregie verberaverunt, quod de aliis fecissent, nisi fugissent.
Anonymus de Gestis Friderici II. Imper. :
Et subito sagittantes, Ribaldos sine numero vulnerant.
Descriptio victoriæ Caroli Siciliæ Regis pag. 847 :
Ribaldi pedites, etc.
Joan. Villaneus lib. 11. cap. 139 :
I Ribaldi et i Raguazzi del hoste.
Ribaux, eadem notione, apud Froissart. vol. 1. cap. 234 :
Et se trouverent jusques à cinq cens lances, chevaliers et escuyers et bien quatre mille Ribaux.
Inde
Ribaldi, inter vilissimos hominum habiti, quorum vita nullius erat momenti, ex calonibus fere semper delecti, cum et ii calonum in castris vices persæpe agerent, impedimenta curarent, cæteraque viliora obsequia impenderent. Ut igitur id hominum genus ex ganeonibus potissimum conflatum erat, usurpata deinde Ribaldorum vox pro hominibus vilissimis, abjectis, perditis, scortatoribus, etc. cujusmodi passim depinguntur a Scriptoribus. Guillelmus Neubrig. lib. 5. cap. 2 :
Cum quibusdam perditis ex illo hominum genere, quos Ribaldos vocant, ingressus sacris ædibus ignem immisit.
Willelmus Armoricus ann. 1202 :
Inermes Ribaldos et alios, qui solent sequi exercitum propter onera deportanda.
Matth. Paris. ann. 1214 :
Ribaldi et viles personæ.
Anno 1251 :
Fures, exules, fugitivi, excommunicati, quos omnes Ribaldos Francia vulgariter consuevit appellare.
Vitæ Abbatum S. Albani :
Vilissimi Ribaldi.
Vita B. Joannis Montismirabilis, in Chronico Abbatiæ Longipontis :
Quærente itaque Priore, quid ergo esset acturus, respondit se velle Ribaldum fieri. Quo audito, Prior admirans ultra modum : Verumne est, inquit, quod dicitis, optare [] vos esse de genere hominum apud Deum et homines comtemptibili, et in ipsorum numero computari ? nonne ergo talium more, vos cum illis, oporteret jurare, et frequenter pejerare, et ad decios ludere, tabellam comportare, pellicem circumducere, inebriari sæpissime ? Nequaquam, Joannes ait, et, ut verbis ejus loquar, Ribaldi sunt et Ribaldi. Est namque nonnullis quasi pro officio stabulum mundare, fimum comportare, quibuslibet abjectis rebus agendis et tolerandis humiliter subjacere, et in sudore vultus sui panem suum manducare, quorum vita licet ab hominibus vilis reputetur et despecta, est tamen laudabilis, et in conspectu Domini valde pretiosa.
Ita etiam Ribaldos describunt Albertus Stadensis ann. 1224. Albertus Argentin. pag. 103. 136. Auctor Vitæ B. Jordani Generalis Prædicat. num. 57. Privilegia Academiæ Viennensis in Austria rubric. 18. apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibliot. Cæsarea cap. 5. Magnum Chronicon Belgicum ann. 1212. Chronicon Rotomag. ann. 1251. Waddingus in Annalib. Minor. ann. 1317. num. 35. ann. 1321. n. 14. Joannes Villaneus lib. 7. cap. 9. Ericus Upsaliensis lib. 1. Hist. Suecorum pag. 8. Michaël Scotus lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 6. 37. etc. His adde, si vis, Chartam Arnoldi Comitis Lossensis ann. 1230. Hist. Loss. part. 2. pag. 23. Gesta Gaufredi de Loduno Cenoman. Episcopi, apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 386. Statuta Collegii Thesaurarii ann. 1280. apud Lobinell. tom. 3. Histor. Paris. pag. 287. col. 1. Statuta Collegii Narbon. ann. 1379. tom. 5. ejusd. Hist. pag. 668. col. 2. Statuta synodalia Ecclesiæ Cenoman. apud Martenium tom. 7. Ampl. Collect. col. 1387. Chronicon Parmense ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 870. Chronicon Petri Azarii ad ann. 1331. apud eumdem Murator. tom. 16. col. 336. Statuta Montis-regalis pag. 168. et 170. Statuta Vercell. lib. 5. fol. 126. recto, Statuta Placentiæ lib. 4. fol. 46. verso, Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 25. Vitam S. Bernardini, tom. 5. Maii pag. 305*. Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 256. Menoti Sermones fol. 187.
De ejusmodi calonibus Castrensibus agunt etiam Scriptores nostrates non semel. MS. :
N'a en la route, ne Ribaud ne garçon.
Guillelmus Guiart MS. vers. 1083 :
Ribauz qui volentiers oidivent,
Par coustume d'antiquité,
Queurent aux murs de la cité.
Alibi. vers. 1419 :
Ribauz ruent pierres cornuës,
Qu'en fondes balançent et hoschent.
Idem Poeta :
Bruient soudoiers et Ribaus,
Qui de tout perdre sont si baus.
Idem ann. 1214. vers. 6635 :
Ribaus qui de l'ost se departent,
Par les chans çà et là s'espardent,
Li uns une pilete porte,
L'autre croc, ou maçue torte.
Mox de iisdem vers. 6647 :
Communement sont mal vestus.
Denique anno 1304 :
Leurs conrois par les chans devisent,
Sans tenir conte de Ribaud.
Vetus Chronicon MS. sub ann. 1230. in Tabulario S. Maglorii Parisiensis : []
En tel point fu li Quens Tbihaut,
Qu'il ala nus come un Ribaut,
Un autre Ribaut oveques lui
Qui ne fut connu de nullui.
MS. :
Nus n'est chaitis s'il nel cuide estre,
Soit Roys, Chevaliers ou Ribaus ;
Mais Ribaus ont les cuers si baus,
Portant sacs de charbon en Greve,
Que la peine riens ne leur greve.
Ribaldi, etiamum nostris, Libidinosi ac Scortatores dicuntur, quod scilicet Ribaldi pro hominibus perditis, et scorta publica sectantibus haberentur ; seu quod instituta in Regum nostrorum aula Ribaldorum cohors, de qua mox agemus, in ejusmodi ganeones, vel in scorta publica, quæ Regium Comitatum sectabantur, inquirerent, atque adeo cum lupanaria ingrederentur, ad capiendas meretrices, ipsasmet sibi conciliarent, et lenonum vices agerent. Gloss. Lat. Gall. : Zelotypia, Ribaudie. Zelotypus, Jaloux, ou Ribaux. Lena, Ribalda, vel conciliatrix stupri. Angli Lenones, a bawd, vocant, et obscœnas meretriciasque confabulationes, Bawdry et Ribaldry. Jo. de S. Victore lib. de Adversitate prosperitatis cap. 2 :
Est enim velut meretrix difformiter formosa, et pulchra turpiter, quæ lubricos et infames quosque parasitos atque Ribaldos ad suum amorem ob sui pulchritudinem allicit.
Concilium Parisiense ann. 1212. cap. 16 :
Ne....... conventionem Ribaldorum ibi recipiant.
Concilium Mimociense ann. 1298. cap. 4 :
Uxores, quæ dimissis propriis viris adhærent suis adamatoribus aut Ribaldis.
Clerici Ribaldi, in Concilio Senonensi ann. 923. sub Galtero Archiep. cap. 13. in altero Concilio Senonensi ann. 1239. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 138. in Concilio Rotomag. ann. 1231. apud eumdem Marten. tom. 4. Anecdot. col. 177. et pag. 243. edit. in-4°. ubi pro Ribaldi legitur Ribaudi ; in Concilio apud Castrum Guntheri cap. 21. Consuetudines Brageriaci art. 83 :
Item si quis bonus homo et boni status, propter importunitatem cujusdam vilis personæ motus, dixerit seu vocaverit dictam vilem personam, seu modici status, Ribaldam seu Ribaldum, latronem seu latronam, aut tales injurias verbosas in eos intulerit, dum tamen manus injectio non interveniat, talia verba et injuriæ minime reputabuntur.
Ribaldæ ancillæ, apud Boherium Decis. 49. num. 2. Guill. Guiart ann. 1204. vers. 3152 :
Houllier et Ribaud et paillart,
Qui toujours la guerre commencent.
Ribaudie, Scortatio, meretricatus. Le Roman d'Abladane MS. :
Et sacies, que tout les bons compaignons, qui onques avoient mené Ribaudie en luxure en la cité d'Abladane, furent à cele feste, etc.
Ribaldaglia, meretricium, scortatio, apud Matth. Villaneum lib. 4. cap. 91. lib. 9. cap. 28.
P. Carpentier, 1766.
Unde Ribaudie et Ribauderie, meretricium, scortatio. Lit. remiss. ann. 1398. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 147 :
Laquelle femme estoit publiquement diffamée de converser en Ribaudie, tant avec un jeune homme de ladite ville de Illiers, comme avec autre.
Stat. ann. 1254. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 46. r° :
Qui louera maison à Ribaude ou recevra Ribauderie en sa maison, il soit tenu paier au baillif du lieu, ou au prévost, ou au juge, autant comme la pension vaut en un an.
Hinc etiam Ribaudaille nostri appellarunt vilissimos quosque homines. Lit. remiss. [] ann. 1390. in Reg. 138. ch. 231 :
Bernier dit, à Ribaudaille ne deingnez-vous parler. Villet respondit qu'ils n'estoient point Ribaudaille, et ne parloit point qui ne vouloit.
Ribaldi. Apud Petrum Mariam Campum in Histor. Eccles. Placentinæ, in Regesto 2. part. num. 160. habetur
revocatio, facta per D. Gregorium PP. X. de consuetudine, quod solis Ribaldis dabatur eleemosyna in domo Papæ, in festo Carniprivii, qua statuit idem D. Gregorius PP. quod ejusmodi eleemosyna erogaretur pauperibus aliis communiter, et ipsis Ribaldis ad domum Papæ, in festo Carniprivii supradicto circa horam vesperam
. Videntur ii intelligi, quos vulgo vagabonds dicimus.
Rex Ribaldorum, dictus Minister in comitatu Regio, cujus munus erat in crimina, quæ in eo perpetrabantur, inquirere, ac de iis decernere et judicare : cujus quidem officii nomenclatura desiit regnante Carolo VI. sub quo, qui Rex Ribaldorum antea dicebatur, Præpositus Hospitii Regis postmodum appellatus est. Ita quidem Tillius, quod alii in dubium vocant, ac præsertim Miramontius in Tractatu de Præposito Hospitii, quem consule, si lubet. Id constat, ejusmodi Ministrum Regium jam notum sub Philippo Augusto. Nomina Prisionum in bello Bovinensi ann. 1214 :
Rogerus de Wafalia. Hunc habuit Rex Ribaldorum, quia dicebat se esse servientem.
Exhinc Regis Ribaldorum mentio passim occurrit in veteribus Tabulis ubi etiam de ejus officio ac juribus agitur. Computum Hospitii ann. 1312 :
Præpositus Regis Ribaldorum, qui duxit 4. valletos, qui vulneraverant, etc.
Statutum pro Hospitio Regis Philippi ann. 1317 :
Grasse-Joe Roi des Ribaux ne mangera point à court, més il aura six denrées de pain,..... et sera monté par l'escuerie, et se doit tenir tousjours hors la porte, et garder illec qu'il n'y entre que ceus, qui i doivent entrer.
Idem Statutum :
Item assavoir est que les Huissiers de salle, si tost comme l'en aura crié, Aux Queux, feront vuider la salle de toutes gens, fors ceus qui doivent mengier, et les doivent livrer à l'huys de la salle aux varlets de porte, et les varlez de porte aux Portiers : Et les Portiers doivent tenir la cour nette, et les livrer au Roy des Ribaux ; et li Rois des Ribaux doit garder, que il n'entre plus à la porte, et cil qui sera trouvé defaillans sera pugny par le Maistre de l'hostel, qui servira la journée.
Carolus Pulcher Rex testamento suo ann. 1324. Regi Ribaldorum 20. et ejus Præposito 10. solidos legavit. Regestum Cameræ Comput. Paris. sign. B. incipiens ab ann. 1330. fol. 61. 62 :
Les gens des Requestes du Palais imposent silence perpetuel à deux femmes, qui s'estoient pourveues contre un Arrest de la Chambre, à peine d'estre livrées au Roy des Ribauds, et d'estre punies comme infames.
Computum Hospitii Ducis Normanniæ et Aquitaniæ ann. 1388 :
Jean Guerin Roi des Ribaux pour les despens de lui, et de trois autres, en allant de Corbeul à Sedane mener Guillet, n'agueres Roi des Ribaux, et le Picardiau son Prevost, pour faire mettre iceux au pillori, etc.
Ex Aresto Parlamenti 16. Mart. 1404. docemur præterea,
que les vallets du Roy des Ribaux ne portoient verges, comme faisoient les Huissiers de la salle et Portiers de l'Hostel du Roy, et que les Maistres de l'Hostel du Roy avoient jurisdiction sur lesdits vallets du Roy des Ribaux
. Sed de Regis Ribaldorum officio [] audiendus in primis Butelerius in summa Rurali lib. 2. tit. 1. ubi de Præposito Marescallorum :
Item a ledit Prevost le jugement de tous les cas advenus en l'ost ou chevauchée du Roy, et le Roy des Ribaulx en a l'execution. Et s'il advenoit que aucun forface, qui soit mis à execution criminelle, le Prevost de son droit a l'or et l'argent de la ceinture au malfaiteur, et les Mareschaux ont le cheval, et les harnois, et tous autres hostils, se il y sont, reservé les draps et les habits quels qu'ils soient, et dont ils soient vestus, qui sont au Roy des Ribaulx, qui en fait l'execution. Le Roy des Ribaulx si se fait toutefois, que le Roy va en ost ou en chevauchée, appeller l'executeur des sentences et commandement des Mareschaux et de leurs Prevost. Le Roy des Ribaulx a de son droit, à cause de son Office, connoissance sur tous jeux de dez, de berlens, et d'autres, qu'il se font en ost et chevauchée du Roy. Item sur tous les logis des bourdeaulx, et des femmes bourdelieres, doit avoir deux sols la sepmaine. Item a l'execution des crimes, de son droit, les vestemens des executez par justice criminellement.
Quod vero ad jurisdictionem Regis Ribaldorum in scorta publica, exstat in hanc rem insigne satis monumentum in Regesto Chart. signat. 117. ann. 1380. num. 176. quod hisce verbis concipitur :
Remissio pro Petro et Stephano Calce fratribus, ac Cola dicti Petri uxore, de terra Bellijoci, exponentibus, quod Antonius de Sagiaco se gerens pro Ribaldo, et se dicens de ordine seu de statu Goliardorum, seu Buffonum, et ad causam hujusmodi super qualibet muliere uxorata adulterante, sibi competere et posse exigere quinque solidos, et pro eisdem dictam talem mulierem de suo tripede pignorare, de talique et alio vili questu, quem sub umbra ribaldiæ, goliardiæ seu buffoniæ hujusmodi a simplicibus mulieribus licet probis, ac in tabernis, quas frequentabat, et alias inhoneste petebat et procurabat sibi dari, vivebat, die quadam venit ad Colam prædictam, et ei contra veritatem imponens, quod ipsa cum alio quam viro accubuerat, petiit ab ea quinque solidos hac occasione sibi dari, alioquin pro eis ipsam pignoraret de suo tripede, ut dicebat, Anno 1380. mense Aprili post Pascha.
P. Carpentier, 1766.
Minister in comitatu regio, qui non de criminibus judicabat, sed judicia in reos lata exsequenda committebat vel ipsemet exsequebatur ; idem proinde prima acceptione atque ille, quem in exercitu Prévot appellamus ; altera vero cum carnifice, vulgo Bourreau confunditur. Quibus notionibus apte conveniunt quæ laudantur a Cangio, quas rursum confirmant quæ sequuntur. Vadia offic. reg. ann. 1328. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 407. v° :
Rex ribaldorum seu borrellus Tholosæ tunc, per annum xxvij. lib. vij. sol. vj. den.
Lit. Phil. VI. ann. 1335. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 264 :
Item quod Guillelmus Taverno, occasione præmissorum (furtorum) per magistrum Johannem Rasimbaudi judicem communem curiæ dicti loci sententialiter condemnatus fuisset ad fustigandum cum verberibus, et ad amissionem auris sinistræ..... Assumpto per eum et dictis suis complicibus carnifice, sive vocato vulgariter Rogue Ribaldorum, Lodone dictum Guillelmum adduxerunt.
P. Carpentier, 1766.
Idem præterea probant jura et jurisdictio Regis ribaldorum in scorta publica, simul et in ludos aleatorios ; quæ [] jura carnifici attribui solebant, ut videre est supra in Ludus. Consuet. Camerac. MSS. :
Ce sont les droits du Roy des ribaux en Cambray
1°.
ledit Roy doit avoir, prendre, cueillir et recepvoir sur chascune femme, qui s'accompagne de homme carnelement, en wagnant son argent, pour tant qu'elle ait tenu ou tiengne maison à lowage en la cité, cinq solz Parisis pour une fois. Item sur toutes femmes qui viennent en le cité, qui sont de l'ordonnance pour la premiere fois, deux solz Tournois. Item sur chascune femme de ledite ordonnance, qui se remue et va demourer de maisons ou de estuves en aultre, ou qui va hors de le ville et demeure une nuit, douze deniers, touttes fois que le cas y esquiet. Item doit avoir une table et breleng à par lui sur un des fiefs du palais, ou en telle place que au bailli plaira ordonner
.
De vocis Ribaud etymo, multa multi dixere. Quidam a Baud, Anglico, Leno : Acarisius, a Raubare, vel a Rebellis, deducunt. Henschenius ad Vitam S. Richardi Episcopi Cicestrensis a Germanico Rue, otium, vel Raub, præda. Vide Oct. Ferrarium in Originibus Italicis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carolo de Aquino certum est, ut eruditi viri verbis utar, vocem esse originis Latinæ a verbo Rapio, ex quo verbum Raubare, atque adeo Robare et postea Robbare apud Latino-barbaros : præsertim, inquit, cum admodum frequenter Ribaldi apud Etruscos dicantur Rubaldi, nimirum a Raubando vel Rubbando, hoc est, furta et latrocinia exercendo. Chronicon Mutinense apud Muratorium tom. 15. col. 600 :
Theutonici, sive compagna, quorum caput et dux erat Dux Guarnerius et Marescallus, et fuerunt numero tria millia quingentæ barbutæ et mille meretrices, ragazii et Rubaldi, satis venerunt in districtu Mutinæ, et castrametati sunt in villa Colombarii.
Incertum porro an a Ribaldis, de quibus egimus, indita fuerit eadem nomenclatura, nescio cui currus speciei, quem Ribaud pariter vocat Philippus Mouskes in Historia Franciæ MS. in Philippo Augusto :
Karaites ont quises, et cars,
Bourouaites, Ribaus, soumiers,
Roucis, et jumens, et coliers.
Ribaudeau vocat Froissartes 2. vol. cap. 97. ubi describitur :
Quand celui disner fut passé, il se mirent en ordonnance, et se retirerent tous entre leurs Ribaudeaux. Ces Ribaudeaux sont brouettes hautes, bandées de fer en la pointe, qu'ils souloient par usage mener et bouter avec eux. Il les arouterent donc devant la bataille, et là dedans s'enclouierent. Ribaudequins
appellant Georgius Castellanus in Hist. Jacobi Lalani cap. 94. et J. Molinetus fol. 96. v. Vide Ribaudequinus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ribaldisare, Ribaldorum more vivere. Rultzingus in Historia Monasterii Hilgenthal. apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 386 :
Nolunt sub disciplina monastica regi, sed potius insolescere et Ribaldisare, pœnas ordinis non timentes, etc.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Gallicum Ribler, Libidinari, scortari. Lit. remiss. ann. 1424. in Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 671 :
Lequel frere Thomas s'estoit parti par pluseurs foiz de l'abbaie de Sées et alé Ribler et en lieux dissoluz.
Aliæ ann. 1480. in Reg. 207. ch. 43 :
Les compaignons de la ville de Bressuyre avoient entreprins de Ribler icelle jeune femme.
Unde Ribleux, Scortator, [] libidinosus, et Riblerie, scortatio, meretricatus. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 190. ch. 54 :
Le curé de Fontaines sur Boutonne ou pays de Poittou, qui estoit Ribleux, putenier et homme de très-mauvaise vie.
Aliæ ejusd. ann. in Reg. 188. ch. 96 :
Vous avec en ceste ville (d'Estampes) quatre ou cinq mauvais garsons, qui font plusieurs Ribleries, noises et débatz. Riber
vero pro liberius jocari, lascivire. Lit. remiss. ann. 1378. in Reg. 113. ch. 172 :
Icellui suppliant et Marguerite de l'aage de xiiij. ans.... commencerent à esbatre et jouer par amours et sans villenie l'un à l'autre ; et avint que en euls jouant et Ribant dessus ledit tas de foing, etc.
Aliæ ann. 1385. in Reg. 126. ch. 255 :
Comme par pluseurs foiz Thomassin Poret eust Ribé à la sueur dudit Willemot desordenément, et pour ce que il ne la vouloit laissier en paix, et afin que il se deportast, icellui Willemot lui eust dit que il n'estoit pas bien courtois de ainsi Riber et se jouer deshonnestement à sadicte sueur et en sa présence.