« 5 riga » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 188b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIGA5
5. RIGA, Rex. Epist. Ludov. II. imper. ad Basil. imper. Orient. ann. 871. tom. 7. Collect.
Histor. Franc. pag. 576 :
Postremo scito quia qui Riga quemque appellat, quid dicat, nec ipse novit. Siquidem etiam si linguis omnibus, more Apostolorum, immo Angelorum loquaris, cujus linguæ sit Riga, vel cui dignitati sonus ille barbarus congruat, quod Riga dicitur, interpretari non poteris. Nihil enim est hoc, nisi forte ad idioma propriæ linguæ tractum, Riga, Regem significare monstraveris. Quod si ita est, quia non jam barbarum, sed Latinum est ; oportet ut, cum ad manus vestras pervenerit, in linguam vestram fideli translatione vertatur. Quod si factum fuerit, quid aliud nisi hoc nomine Basileus interpretabitur ?Chron. Salern. pag. 524.