« »
 
[]« 4 riga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 188b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIGA4
4. RIGA, Linea, fulcus literarum. Theutonibus, Rige, vel Reige, Series, ordo. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 22. de fulmine :
Dextrorsum enim per arcum, cui percussa imago suberat, flamma lambens in cæmento arcus descendendo bifurcam nigredinis Rigam fecit.
Chronicon Windesemense lib. 1. cap. 27 :
Hanc professionis suæ formam manu propria in membrano pergameni conscriptam parvula cruce in ultima Riga consignatam... obtulerunt.
Adrianus de Veteri-busco de Rebus Leodiens. apud Martenium tom. 4. col. 1276 :
Tota vis Bullæ stat in quatuor vel quinque Rigis, ubi Papa suspendit interdictum et iterum ponit.
Statuta Placentiæ lib. 6. fol. 83. recto :
Et quod quælibet linea seu Riga habeat ad minus quinque ditiones.
Vide Ferrarium in Riga, et infra in Rigus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rigare, Italis, Lineas ducere, nostris Rayer, pro quo interdum scripserunt Rager, ut MS. :
Desus les heaumes de lors brans
S'entredonent colps si grans...
Que par les chiefs li sanc Rage, (fluit)
Mes ne partissent por tiel plage.
Rectius, ut videtur, ad hodiernum saltem usum aptius, legeretur Raye et Playe, ut præfert MS. :
Et me faites sans demourance
Loïer et estoupper la plaie,
Pour retenir le sang qui Raïe.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Righa, Stria, linea, Ital. Riga. Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Martii pag. 166 :
Vidit insuper Christi ancilla acediosorum animas sedentes in medio ignis, et sedebant supra unum lapidem quadratum, qui lapis erat sculptus cum Righis cavatis, sicut aliquas solemus videre columnas, et illæ Righæ erant plenæ carbonibus ardentibus.