« »
 
RIPA 1, RIPA 2, RIPA 3, RIPA 4.
[]« 1 ripa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 191a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPA1
1. RIPA, Italis, Petra, rupes. Miracula B. Ambrosii Senensis, tom. 3. Martii pag. 206 :
Cum luderet cum quadam domina extra civitatem, ab ipsa impulsa cecidit per quandam Ripam, ex cujus [] casu fuit tam fortiter in brachio læsa, etc.
Hic intelligi potest Declivitas collis saxosi. Acta S. Petri Cœlestini tom. 4. Maii pag. 451 :
.............. Sed cellula Ripa
Saxea, qua facies medio non culta rigebat,
Erigitur, depressa tamen, plus carceris usum
Quam placidi præstare solent spectacula visus.
Vita S. Petri Parentii, tom. 5. Maii pag. 97 :
Dicens lapidicinam, in qua laborabat, esse in proximo ruituram..... post paucissimos ictus factos in lapides, super hunc Ripa ruit.
Miracula S. Antonii de Padua, tom. 2. Junii pag. 721 :
Juvenis terram fodiens, Ripa desuper irruente, letaliter est oppressus.
Suspicatur Cl. Editor Ripam hic esse summam fossæ oram : cui suspicioni et locus ipse favet, et ipsa vox Ripa, quæ non semel pro Ora, seu termino, sumitur. Hac notione Pactum inter Jacobum Aragoniæ Regem et Berengarium Magalonæ Episcopum ann. 1272 :
Ubi est alius terminus positus circa vineam seu in Ripa vineæ Petri de Carnatio fusterii.
Charta Caroli II. Regis Siciliæ et Provinciæ Comitis ann. 1289. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Fuisset... sententialiter cognitum... territorium de Layncello durare et protendi usque ad fines infrascriptos, videlicet usque ad summitatem campi Hugonis.... et protenditur versus S. Michaelem usque ad Ripam campi,
id est inferiorem oram, seu terminum declivem, quam Ribo vocant Provinciales nostri. Ripa campi pluries repetitur in hac Charta.
[]« 2 ripa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPA2
2. RIPA, Fluvius, Gall. Riviere. Litteræ Philippi Pulchri Franc. Regis e MS. DD. Daguesseau Franciæ Cancellarii :
Usque ad Ripam d'Eyse,
id est, usque ad fluvium Oesiæ, nostris d'Oise, ut patet ex Litteris ejusdem Regis Gallico idiomate scriptis ann. 1298. in Probat. Hist. Comitatus Ebroic. pag. 23. ubi legitur :
Jusqu'à la riviere d'Eyse.
Vide Riparia.
[]« 3 ripa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPA3
3. RIPA, Idem quod Ripaticum, de quo infra. Charta Gregorii V. PP. apud Ughellum tom. 2. pag. 349 :
Donamus tibi tuæque Ecclesiæ districtum Ravenn. urbis, Ripam integram, monetam, teloneum, mercatum, muros, et omnes portas civitatis.
Charta Ottonis III. Imp. ibidem pag. 374 :
Comitatum Comaclens. cum Episcopatu suo et Ripa.
Infra :
Ejus Ecclesiæ districtum cum portis, Ripis, et portubus, etc.
Adde Bullam Honorii III. PP. ibid. pag. 959.
P. Carpentier, 1766.
Ripæ tributum, in Lib. cens. eccl. Rom. apud Cenc. :
Romana ecclesia debet habere pro censu de civitate Ferrariensi l. soludos Lucensium et medietatem Ripæ tributi.
[]« 4 ripa » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPA4
4. RIPA, Idem ac Reva, Vectigal, quod pro mercibus venditis pendebatur hospiti domus, in qua res vendebantur. Stat. Comm. Alex. ann. 1297. pag. cxlii :
De rebus venditis dando Ripam. - Item statutum est quod hospites et alii homines civitatis Alex. debeant habere Ripam omnium rerum alienarum que vendentur in domo sua in civitate Alex. ab emptore si sit foritanus qui emet ab aliquo pro qualibet libra denarios quatuor... Si vero aliquis foritanus emet ab alio foritano dare teneatur Ripam hospiti suo omnium rerum quas emerit.
Fr.