« Riparius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 192a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIPARIUS
RIPARIUS, Ripparius. Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 5. cap. 4 :
Faciat publice in banno stridari per Gastaldionem, vel Ripparium, aut ministerialem curiæ, etc.Adde lib. 3. cap. 34. Vide Guiffa, Ripaticum.
Riparii, Cowello dicuntur, qui a littore maris pisces deferunt in omnem Angliæ partem,
Anglis Ripiers. A Ripa nomen deducit, quod piscium commercia penes eos sint,
qui ad fluviorum ripas et maris littora potissimum sunt. Spelmannus vero ab Angl.
Reip, fiscella, qua in devehendis piscibus utuntur. Ripariorum istorum
meminit Camdenus in Sussex, pag. 237. 3. edit. Alias in Glossis Lat. Græc. Riparius
exponitur ὀχθοφύλαξ, Custos riparum, Rivarius in MS. Sangermanensi.
Riparii, in Charta Ludovici Pii apud Ughellum tom. 4. pag. 789. dicuntur, qui
Ripaticum exigunt. Locum vide in hac voce. Inquisit. ann. 852. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital.
med. ævi col. 952 :
Ad hæc respondebat præfatus episcopus, quod quotienscumque quislibet negotiator cum suis navibus in ipsum portum aplicat, omnia hæc, scilicet ripaticum, palificturam et pastum ad Riparios dare debeat ad partem ecclesiæ.Pluries ibi. Vide in Ripaticum 2.