![[]](img/image.png)
1. RIVALE, Rete parvum et spissum, quod duobus annexum baculis, quos piscator manibus tenet
apertum, et per aquam ducit, atque prope ripam cum piscibus claudit. Petrus de Crescentiis
lib. 10. de Agricult. cap. 37.
Et exinde sicut protenditur Rivale vocatum de Bona-valle, usque ad locum vocatum Bartaguydonis ; et exinde usque ad viam, qua itur de Bona-valle versus Tolosam ; et exinde usque ad Rivale de Castanadeta ; et inde usque ad rivum S. Aniani.
Item super una sextariata albaretæ sive brolii ad Rivale Andreæ,... ij. den. Thol.Vide infra Rivallus.