« »
 
[]« Rivaltus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 196c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RIVALTUS
RIVALTUS, seu Rivoaltus : ita appellatur apud Scriptores Venetos ostium fiuminis, ubi hodie ædificata amplissima Venetiarum civitas, quo loco erant quædam insulæ angustiores, parum inter se distantes, quas placidissimi amnium meatus, sinuoso ambitu in mare decurrentium, pelagi æstu alternante, discriminabant. Ipsi loco postea Rivoalti nomen mansit, inquit Sabellicus in Histor. Veneta decade 1. lib. 1. e rivis scilicet altioribus, qui exundantem in fluvium pelagus continebant. Chronicon MS. Andreæ Danduli ann. 809 :
A throno itaque ducali, qui in Rivoalto situatus est, tota civitas a populo Rivoaltus est appellata []  : a clero autem ob episcopalis sedis statum Olivensis, sive Castellana dicta est, vulgariter vero Venetia nuncupatur, urbi nomen provinciæ attribuentibus, cum terminis suis a Grado usque ad caput aggeris.
Vox cæteroquin non nupera, cum ejus meminerit Constantinus Porphyrogenitus lib. de Administr. Imper. cap. 27. cui locus is ϰάστρον Ῥίϐαντον dicitur. Atque ut emendandam in Ῥίϐαλτον, Rivaltum Italorum exprimendo, non censeam, facit Castellum Risbant Calesianum in Morinis, quod in terræ lingua, quæ in Oceanum aliquot passibus excurrit, ædificatum, portum munit et claudit : cui id nominis inditum omnino existimaverim ab Aimerico Papiensi Lombardo, primo ejus Gubernatore, facto ab Anglorum Rege, statim atque in ejus potestatem concessit, castri Rialtini Veneti exemplo, quod in mari perinde ut in aggere exstructum erat.