« »
 
[]« Roba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 198b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROBA
ROBA, Vestis, tunica, Gallis Robe. Quoniam Attachiamenta cap. 21. § 2 :
Exceptis vestibus suis in Robas scissis et formatis.
Matthæus Paris ann. 1245 :
Et Robis caremus hiemalibus.
Vide Raub, Raupa, etc. Et ad ann. 1248 :
Dedit ei vestes pretiosissimas, quas Robas vulgariter appellamus, de escarleto præelecto, cum pellibus et fururiis variis cisimorum.
Index MS. Beneficiorum Eccles. Constant. fol. 52 :
A dicto Abbate Rector annuatim Robam percipere consuevit.
Constitutiones Frederici Regis Siciliæ cap. 95 :
Virgines vero possint decorari et ornari ad libitum usque ad diem quo nupserint.... tamen ordinatione de faldis Robbarum sublata.
Et cap. 106 :
Item quod familiares Comitum, Magnatuum, Baronum et Militum possint indui ad libitum dominorum suorum, dummodo pretium cujuslibet panni, quo eos induerint, tarenos 13. non excedat, sub pœna unciarum decem a domino exigenda, et amissione Robæ ipsius.
Statuta Montisregalis pag. 278 :
Si aliquis sartor impignoraverit aliquam Robam sibi ad faciendum datam, D. Vicarius et Judex teneantur eum capi facere et detineri personaliter in carceribus, quousque restituerit.
Robarum scisor, nostris Tailleur, in Miraculis D. Caroli Blesensis ann. circiter 1372. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 561.
Robæ præsertim dictæ vestes, quibus Reges ac Principes Palatinos proceres ac familiares donabant, in præcipuis anni solemnitatibus : quas ob id festiva indumenta vocant Matthæus Westmonast. et Matthæus Paris ann. 1201. idem Paris ann. 1208. 1214. 1232. Novas Robas, ann. 1243. Idem ann. 1134 :
Contigit igitur una dierum festivorum cum Rex novam Robam de scarleto sumens, assuetus de eodem panno, quoties et ille sumpserat, fratri suo reverenter transmittere, etc.
Charta S. Ludovici Regis ann. 1259. apud Morinum in Historia Vastinensi :
Cæterum 60. solidos Parisienses, quos percipere consuevit Capellanus capellæ prædictæ pro Roba annuatim in præpositura Moreti, etc.
Rotulus Cameræ Computor. Parisiens. :
Pro Robis datis Militibus Domini Philippi et gentibus Cameræ suæ et uno coopertorio de griso, et una culcitra puncta datis D. G. Macholio 56. lib. 14. sol. Pro Robis Dominorum Joannis et Petri et Roberti filiorum Regis pro scall. radiat. (Escarlate rayé) et tiretan. persia et viridi pro coopertorio 88. lib. 15. sol. Pro foratura dictarum Robarum 43. lib. 10. sol. et pro duabus culcitris punctis pro dictis Joanne et Petro 22. lib. 8. sol. Dom. Robertus Atrebat. pro Roba de samito. Roba de panno aureo forata de erminis, etc. Comes Drocensis, Dom. de Borbonio. G. filius Comitis Fland. pro Robis samiti. Et pannorum aureorum * forratis de erminis, etc. Pro coopertoriis tribus escall. forratis de minuto vario et tribus culcitris punctis cum fundis panni aurei, etc. Et pro tribus dextrariis et tribus palefridis dictorum divitum hominum 3. lib. et pro vadiis suis 60. lib. Radulf. de Nigella, Guill. de Fiennes, Renaudus de Pontibus, pro Robis de samito, etc.
Rotulus alter, cui titulus,
Compotus expensarum hospitii D. Regis Caroli 1321. per Radulfum de Parisiis Magistr. Cameræ Denarior. Regis : Pallia Militum, Comes Clarimontis Camerarius, D. Sulliaci[] Buticularius, Galcherus de Castellione Constab. Dupla. Milites simplices, Adam de Ver, Colardus Choisel, Droco de Roya, Guill. de Haricuria, Erard. de Montemorenciaco, Eustachius de Encra, Guill. Courteheuse, etc.
Rotulus alter, cui titulus :
Compte des despens de l'Hostel de Madame la Roine 1329. Robes de 50. s. 30. et 20. sols, et cotes de 10. sols.
Inventarium rerum mobilium post mortem Ludovici Hutini Regis, cap. Des dras demourez de livrées :
8. dras de la livrée aux Chevaliers de la Robe de Pasques, 8. dras de la livrée aux valets de mestier, 2. dras de la livrée aux valets de l'Eschançonnerie, 2. dras de la livrée aux Escuïers du terme de Toussains.
Ubi Draps dicuntur, quæ alias Robes, quæ vox eadem notione usurpatur in Magno Recordo Leodiensi pag. 60. ubi vetantur Scabini Leodienses
accepter pensions, waiges, ou Draps, a quocumque magnate, qui ly voront donner pour estre de leur conseilh.
Vide Liberatio in Liberare 2. Haltaus. Glossar. German. col. 934. voce Hof-gewand.
Quædam ex hisce Robis vocantur Robes de Compaignie, in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regis 1. Jan. 1349. quod forte darentur eminentioris conditionis personis, quæ in comitatu Regis vel Reginæ morabantur :
Pour iceux draps distribuer pour le corps de la dite Dame, et pour celles, à qui elle donne Robes de compagnie. C'est assavoir ses deux filles, les Duchesse de Normandie et d'Orleans, la Royne Jeanne, le Duc de Normandie, et la Comtesse de Tonnerre.
Aliud Computum ejusdem Stephani 1. Julii ann. 1352 :
Les noms de plusieurs personnes, qui ont eu Robes en ce terme. Mons. le Comte de Tancarville, Souverain Maistre de Hostel du Roy, M. Robert de Lorris, M. Loüis de Harecourt, M. d'Andrezel, et M. Guy de la Roche, lesquels orent cotes hardies et manteaux de 30. aunes de Camelin court de Broisselle, pour leur livrée d'iver, à compagner le Roy en son deduit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliæ dicuntur Robæ lingiæ, nostris Robes linges. Computus ann. 1239. e Bibliotheca regia :
Pro Roba lingia domini Alfonsi lxiiii. s. pro Roba lingia Regis iiii. l. xviii. s. pro duabus partibus pannorum lingiorum Regis vii. l. xii. d.
Computus Petri Landoys Thesaurarii Britanniæ ann. 1460. et 1461. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 1260 :
A Jean du Faux, pour ce qu'il avoit donné à ung serviteur de la dame de Trebes pour le vin de Robbes linges, qu'elle avoit envoiées au Duc.
P. Carpentier, 1766.
Vestis lintea, interula, vulgo Chemise. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 652 :
Eidem Johanni pœnam corporalem hujusmodi in peregrinationem seu voiagium B. Mariæ de Bolonia, quam seu quod... nudus pedes et sine Robis-lingiis facere tenebitur.
Aliæ ann. 1392. in Reg. 144. ch. 168 :
Jehan de Bas fust condempnez d'aler des prisons tout nu en Robe-linge par toute la ville et lieux publiques de Montpellier.
Une chemise ou Robe-linge, in aliis ann. 1457. ex Reg. 183. ch. 242. Occurrit præterea in Stat. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 372. art. 195. Vide supra Lingius.
Qui igitur Robas accipiebant ab aliquo, de ejus familia censebantur. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 34. § 2 :
Repelluntur etiam ab acquietatione, inquisitione, probatione et assisa... Dominus, Baillivus, nec aliquis gerens Robas [] Domini, etc.
Thomas Walsinghamus pag. 267 :
Quendam ex ejus Armigeris, qui et in obsequio erat Abbatis, et ad Robas ejus, etc.
Matthæus Westmonaster. ann. 1106 :
Robas etiam Regis, sicut ipse Rex, accipiebat.
Charta Amalrici Vicecomitis Narbonensis, in 2. Regesto Philippi Pulchri Reg. Franc. ex Tabulario Regio :
Retinemus etiam nobis... cognitionem et punitionem omnium criminum et excessuum, si quæ a nostris servientibus vel familiaribus ad partem nostram et de Raubis nostris, in dictis civitate, et burgo, et locis communicandis committerentur, etc.
Vide Dissertat. 5. ad Joinvillam pag. 160. Vide Raubæ Papales in Raub.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1340. ex Chartul. 23. Corb. :
Ceulx qui acatent leurs Robes ausdits religieux ; c'est assavoir, que tout autre qui aront les draps desdits religieux, ou serviront à iceulx sans fraude, demourent et demourront en leurs anchiennes franchises.
P. Carpentier, 1766.
Roba Serica. Ad vestem sericam aliquem relegare, gravis erat injuria, ut discimus ex Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 120 :
Icellui Polin par maniere de desrision ou moquerie dist au suppliant, qu'il alast à Paris vestir les Robes de soye, aussi comme s'il voulsist dire, que ledit suppliant estoit filz de prestre.
P. Carpentier, 1766.
Robam mulieri præcidere ignominiæ causa, antiquum est. Lit. remiss. ann. 1468. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 91 :
Icellui Breton avoit menacé la Chamberiere de lui coupper la Robe par dessus le cul.
P. Carpentier, 1766.
Roba Corporis, Vestis funebris, vulgo Habit de deuil. Stat. ann. 1387. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 340. art. 3 :
Que nul d'icellui mestier (de tallieur) ne puist ouvrer au Samedi puis chandelles allumées, .... excepté la besongne de noz seigneurs et de noz dames les royaux, et Robes de corps et de nopces.
Quæ rursum leguntur ibid. pag. 550. art. 3.
P. Carpentier, 1766.
Roba, nude, pro Vestis larvalis, in Stat. Universit. Andegav. ann. 1398. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 243. art. 47 :
Quod in festis solempnibus cujuslibet nationis,.... in primis vesperis et in missa de die, et in secundis intererunt vesperis, absque potationibus, coreis, Robis ac mimis, quas tollimus et removemus, inhibentes ne fiant per modum nationis.
Roba, Quævis suppellex, quomodo Itali hanc vocem usurpant. Chronicon Fossæ novæ ann. 1186 :
Fregit securitatem Babuco et terræ Pusanæ, et abstulit omnem Robbam, et animalia omnia, quæ in Babuco et in terra Pusanæ invenit.
Matthæus Westmonaster. ann. 1248 :
Culpatus est insuper, quod quicquid in esculentis, potibus et Robis expendit, rapit violenter, etc.
Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1279. apud Muratorium tom. 8. col. 1145 :
Et de mense Februarii dominus Thomasinus de Gorzano, et illi domini de Banzola furtive ceperunt lapidem Besumantuæ, et expulerunt illos de Besumantua, et habuerunt totam Robam et omnia victualia, quæ super dictum lapidem erant.
Passim usurpant Dominicus de Gravina in Chronico, apud eumdem Murator. tom. 12. col. 574. 576. 595. 600. 607. et alii Scriptores Italici non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robalta, Receptaculum, ut videtur, seu locus in quo Roba sive suppellex reconditur. Chronicon Estense ad ann. 1337. apud Murator. tom. 15. col. 400 :
Juxta cameram erat quidem stallus pro valixiis et aliis necessariis cum quadam[] Robalta, in qua mittebant ligna et alia victualia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robandum, Ejusdem originis vox, ut opinor, qua robæ seu supellectilis peculiare genus indicatur, mihi tamen incompertum. Historia Miscella lib. 18. apud Murator. tom. 1. part. 1. pag. 130. col. 1 :
Invenerunt itaque populi Rom. in palatiis ejus apud Damastager trecenta Robanda, quæ per diversa ceperunt tempora ; invenerunt etiam species, quæ remanserant, multas, aloen scilicet multam, et ligna aloes magna.... et sericum copiosum, ac piper, et calbasias camisias multas, etc.
P. Carpentier, 1766.
Robaria, Thesaurus, fiscus, ab Italico Roba, quo Res quævis mobilis et immobilis significatur. Charta ann. 1340. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1936 :
Quod si commune Januæ seu officiales Robariæ vel gazariæ haberet seu haberent suspectum vel suspectos aliquem vel aliquos, etc.
P. Carpentier, 1766.
Robarius, Qui robas seu vestes facit, Gall. Tailleur, in Libert. Figiaci ann. 1318. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 66. art. 33.
Robare, Robbare, Furari, prædari, Derober, quasi Robam auferre ; Rubare, Italis. Edictum Jacobi Regis Aragoniæ de Pace et treuga ann. 1228 :
Item statuimus, quod nullus homo capiat per se vel per alium, nec Robet, nec Robari faciat aliquem hominem, etc.
Chartularium V. S. Vedasti Atrebat. pag. 29 :
Tunc Merlinus cepit modicam particulam fileti empti. Tunc Martinus dixit : Merline tu Robas me.... cui Merlinus : Ego non Robo te.
Adde Chronicon Modoetiense Bonincontri apud Muratorium tom. 12. col. 1124. 1134. Statuta Vercell. lib. 3. fol. 61. verso, Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 42. etc. Occurrit præterea in Ethelredi Regis Pacto cum Analavo cap. 4. in ejusdem Legibus apud Wenetyngum cap. 18. in Legibus Burgorum Scoticorum cap. 92. § 1. apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 12. § 1. Philippus Mouskes in Historia Francorum MS. in Henrico I :
Petit apriès à grant compagne
Vint sor Robert Viscart à force,
Ki sa tierre Reube et escorce, etc.
Infra :
Les abaies soujournoit,
Et toutes les glises Reuboit.
Balduinus de Condato MS. :
Mal sert le Seignour, qui li Robe.
Disrobare, apud Anonymum de Gestis Friderici II. Imper. pag. 757. et Petrum de Vineis, Gallis Desrober. Vide Derobare suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubare, Eadem notione, apud Italos. Chronicon Parmense ad annum 872. apud Muratorium tom. 9 :
Cucurrerunt per terras et contratas Episcopatus versus civitatem et alibi, multa et multa comburendo, vastando et Rubando.
Opusculum Petri Azarii de Bello Canepiciano apud eumdem Murator. tom. 16. col. 431 :
Quæ gens, cum ibi fuit, villam et terram ipsam ceperunt, Rubaverunt et cremaverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robaria, Idem quod mox Roboria. Charta Philippi Aug. Franc. Regis pro Atrebatensibus ann. 1194 :
Qui de Robaria protractus fuerit per Scabinos, sexaginta libras perdet, et ei Robaria reddetur, qui eam amiserat.
Hoc est, Res furto sublata. Charta ann. 1262. ex Archivo Communis Massil. :
Dominus Comes et Comitissa non receptabunt per mare vel [] terram cum præda vel Robaria aliquem, qui damnum vel Robariam fecisset.
Passim utuntur Italici Scriptores apud Muratorium tom. 8. col. 181. 1158. tom. 9. col. 781. tom. 11. col. 115. 248. tom. 12. col. 1123. tom. 15. col. 389. tom. 16. col. 440. et alibi ; in Statutis Castri Redaldi lib. 2. fol. 36. recto, Statutis Vercell. lib. 2. fol. 26. recto, Cadubrii lib. 3. cap. 42. etc. Constit. Henric. VII. Imper. ann. 1311. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 518 :
Robaria seu schacco.
Roboria et Roberia, definitur a Cowello lib. 4. tit. 18. § 25. bonorum alicujus ab ipsius persona, vel ipso saltem præsente et invito, sublatio. Roberie, in veteri Consuetudine Normanniæ cap. 71. Ruberia, Italis. Gloss. Lat. Gall. : Præda, Roberie : Prædator, Robour. Occurrit vox Roberia hac notione, in Legibus Inæ Regis Westsaxiæ cap. 11. et Henrici I. Regis Angl. cap. 10. 12. 24. 66. apud Will. Rishangerum ann. 1261. Rogerium Hovedenum pag. 549. Bractonum lib. 2. cap. 24. § 1. lib. 3. tract. 2. cap. 32. § 1. Thomam Walsinghamum ann. 1322. pag. 116. etc. Leges Normannicæ Willelmi Nothi cap. 4 :
Se alquens est apeled de larcin ou de Roberie.
Ita apud Littletonem sect. 501. Roberie usurpatur. Litteræ Johannis Ducis Britan. ann. 1381. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 625 :
Seront et demourront quittes et paisibles de tous cas, crimes, malefices, multres, cresvis de maisons, ravissemens de femmes, pilleries, Roberies, etc.
MS. :
N'i a qui ost embler, ni faire Roberie.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Robature et Robement, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1470. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1414 :
Le suppliant demanda à icellui de la Herisse s'il savoit ou povoit savoir, qui avoit fait icelle roupture ou Robature.
Aliæ ann. 1389. in Reg. 136. ch. 3 :
Sanz ce que icellui suppliant feust onques...... à commettre crime de mort, pillerie ou Robement d'aucun.
Roboria, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 11. § 1. in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 1. § 6. lib. 4. cap. 7. in Statutis Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 14. § 2. etc.
Roberator, Latro, fur, Ræuber, Germanis. Charta Ranulphi Comitis Cestriæ tom. 1. Monastici Anglic. :
Ut sive latro, sive Roberator, sive aliquis malefactor venerit ad solennitatem, habeat firmam pacem, etc.
Lexicon Græc. Lat. MS. Reg. Cod. 2062 :
Λωποδύτης, ὁ τῶν ἱματίων ϰλέπτης, λώπη γὰρ τὸ ἱμάτιον.
MS. :
Ne s'offri en la terre ne Roboour ne larron.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robator, Eadem significatione. Codex Legum Norman. cap. 12. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 176 :
Latrones, Robatores, incendiarios, homicidas, virginum injuriosos defloratores, etc. Deprædatores, piratæ, prædones sive Robatores supra mare,
in Charta ann. 1403. apud Rymerum tom. 8. pag. 306. col. 2.
Robatores et latrunculi
, in Chronico Modoetiensi apud Muratorium tom. 12. col. 1127. Rursum memorantur Robatores in Actis visitationis diœcesis Albiensis ann. 1286. apud Baluzium tom. 4. Miscell. pag. 321. in Statutis Vercell. lib. 4. fol. 115. recto, in Statutis Pallavicinis lib. 2. cap. 25. Statutis Cadubrii lib. 3. cap. 42. Le Roman de Lancelot du Lac :
Au commencement de l'Ordre de Chevalerie il fust dit à celui qui vouloit Chevalier estre, [] qu'il fust courtois..... prest et entalenté de destruire les Robeurs et les meurtriers.
Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1355. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 29 :
Lesdiz prenneurs seront puniz comme Roubeurs, et les pourra chascun mener en prison fermée, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robbator, Eodem intellectu, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 1. § 1. et in Epistola Edwardi II. Regis Angl. ann. 1317. apud Rymerum tom. 3. pag. 663. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubator, Idem, Italis Rubatore. Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1242. apud Murator. tom. 6. col. 499 :
Posuerunt ignem in quibusdam domibus, et res, quas in ipsis invenerunt, velut latrones et Rubatores rapuerunt.