![[]](img/image.png)
ROBINA, Canalis per quem derivatur aqua fluvii in loca, in quibus necessaria est,
Occitanis Robine. Plures sunt hujuscemodi canales in agro Arelatensi e Rhodano
defluentes. Statuta Arelat. MSS. art. 150 :
:
In Robinis omnibus de Camargiis et de toto districtu Arelatis, per quas transeunt viæ publicæ, quæ per dictas Robinas sunt trossatæ, illi, quorum sunt dictæ Robinæ, teneantur facere pontes.Et art. 151 :
Robina de Bello loco curetur in latitudine.... a porta orti Guillermi Raffi, quæ porta est in Robina, etc.Compositio ann. 1321. e Schedis Præsidis
![[]](img/image.png)
Quod piscatores vel aucipes seu illi qui capiunt aves possint et debeant intrare et exire per Robinam de Fornello.Transactio inter Arelatenses, Tarasconenses et Incolas S. Remigii ann. 1517. ex iisdem Schedis :
Non licuisset... dictas aquas ab eorum propriis alveis, fossatis sive Robinis antiquis divertere.Pluries recurrit ibidem. An a Rubus, Robinæ seu Rubinæ dictæ sunt, quia rubis et sentibus referti sunt hujusmodi canales ? Eradicandis hisce rubis destinantur apud Arelatenses rustici, quos Vespiaires vocant. An vero a Robinis dicti sunt canaliculi, quos Robinets nuncupamus ? Hujus vocis originem ignorare se fatetur Menagius in Etymol. Gallicis.
P. , 1766.
◊ Interdum et navibus vehendis
aptus canalis. Charta ann. 1489. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 50. col. 2 :
Scribendo articulos repparationum necessario fiendarum in quadam Robina,... tendente a stagnis et paludibus dicti loci Aquarummortuarum usque ad villam Lunelli, pro ibidem transire faciendo naves mercantiis onustas dicta villa Lunelli, usque ad Aquas-mortuas et mare.Lit. remiss. ann. 1470. in Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 147 :
Le suppliant a fait faire aucunes réparations en la Robine, dit le brougidour de Aiguesmortes, par le commandement et ordonnance de Jamet Forestier, seigneur de Vauvert.Vide supra Bordigala.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rubina, Eadem notione. Concordia inter Raymundum Archiep. Arelat. Ildefonsum Comitem
Tolosæ ann. 1143. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. Hist. MSS. pag. 302 : Et hæc prata consistunt in territorio villæ S. Petri et campo publico, inter Rubinam ejusdem villæ et ipsam villam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Robiniarius, Qui curam habet robinarum. Literæ Caroli V. Franc. Regis ann. 1366. pro
civibus Marologii in Senescallia Bellicadri, apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg.
pag. 676. art. 7 : Item, quod dicti Consules qui nunc sunt et pro tempore fuerint, habeant instituere.... operarios murorum, operarios Ecclesie, capitadenos, extimatores, terminatores, carreyrenos, levederios, Robiniarios, defensores pacuorum, etc.
P. , 1766.
◊ Aliud sonat vox Gallica
Robines, Compedes nimirum, vulgo Ceps, entraves, in Lit. remiss. ann.
1385. ex Reg. 128. ch. 43 : Icellui Perrinet fu mis en prison, et par les jambes fu mis en un instrument appellé Robinez.Aliæ ann. 1394. in Reg. 146. ch. 267 :
Lequel Philippot avoit rompu ses prisons et emporté un seps, appellez Robines.