« Rogalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 205b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGALIA
ROGALIA, Græcis Ῥογάλια, Libri, seu Acrosticha : in
quibus non tantum virorum nomina, ordine quo procedere deberent, pro cujusque officii
dignitate ; dum vocarentur, et eorum nomina a Nomenclatore ederentur, ut
est apud Luithprandum lib. 6. cap. 5. sed quantitas etiam rogæ, seu donativi, quod
Presbyterium Anastasio dicitur, descripta, ut sciret unusquisque quid accipere
deberet, cum ejusmodi rogæ a Patriarcha, vel ab Imperatore distribuebantur. Ita
Cangius in Glossario mediæ Græcitatis et Suicerus in Thesauro Ecclesiastico. Perperam
Meursius et Martinius Ῥογάλια dicunt esse dies, quibus
rogæ ab Imperatore et Patriarcha clero populove donabantur.