« »
 
ROGUS 1, ROGUS 2, ROGUS 3, ROGUS 4.
[]« 1 rogus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGUS1
1. ROGUS, Preces, deprecatio. Joannes Diaconus Neapolit. in Chronico Episcoporum Neapolitanorum :
Iste vero Andreas per Rogum hujus electi levavit Tiberium Episcopum de lacu miseriæ.
Charta Deusdedit Cajetani Episc. apud Ughellum :
Scripta per Rogos nostros ab Stephano Presbytero.
Vide eumdem Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 582. tom. 8. pag. 45. 74. 82. Hac notione passim etiam occurrit in Chartulario Casauriensi pag. 77. 106. 108. 114. 256. Rogum emittere, crebro in Formulis precariarum. Vide Precaria.
Rogus Dei, Precatio, Litaniæ, Kyrie eleison. Passim in Regula Magistri cap. 33. 34. 35. 37. 39.
[]« 2 rogus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGUS2
2. ROGUS, Idem quod Roga, hoc est donativum, scilicet Epulum, si vere conjectat Mabillonius tom. 3. Annal. Benedict. pag. 133. n. 61. Ignotus Casinensis in Historia Longobardorum cap. 30 :
Mos etenim est apud Monachos utrorumque cœnobiorum... diebus S. Quadragesimæ vicissim sibi Rogum exhiberi caritatis gratia.
[]« 3 rogus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGUS3
3. ROGUS. Charta fundationis Abbatiæ Bellosanensis ab Hugone de Gornaco ann. 1198. in 50. Regesto Philippi Pulchri Regis Fr. Tabularii Regii n. 60 :
Dedi eis particulam nemoris mei a Tronqueria ad viam, quæ venit per ante Rogos de busco Erembodi, sicut divisiones demonstrant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notum est Rogum Latinis fuisse Struem lignorum ad cremanda cadavera, sic dictum, quod dii Manes, ut somniabant, ea combustione rogarentur. Hinc translata vox ad quamlibet [] lignorum congeriem, ut in loco laudato, si bene interpretor, et in Charta, quam laudat Thomas Blount in Nomolexico Anglicano v. Rogus :
Mandatum est constabulario castri de Divis et custodi forestæ de Cippeham, quod fieri faciat unum Rogum in foresta prædicta ad operationes castri prædicti, prout melius viderit expedire.
P. Carpentier, 1766.
Vix est ut de lignorum congerie intelligam ; ut ut est rursum occurrit in Charta Guid. de Moement ann. 1227 :
Præterea sciendum est quod licebit eis, si voluerint, in terra mea juxta nemus illud, ubi melius fuerit aisamentum illorum, duos Rogos facere vel tres.
[]« 4 rogus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 207c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROGUS4
4. ROGUS, Focus, ignis. Charta ann. 1204. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Dedi eisdem monachis ad usus grangiæ de Valle-pagani vivum pariter et mortuum boscum in cunctis nemoribus meis..... ad Rogum faciendum.