« »
 
[]« Romæus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 208c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROMAEUS
ROMÆUS, Græcus, ex quo Constantinus Magnus Romanum imperium transtulit Constantinopolim, inquit Jacobus Spon Itinerarii tom. 2. pag. 76. agens de Monasterio S. Lucæ Stiritæ a Monachis Græcis possesso, ubi hanc refert inscriptionem :
ΠΑϹΙ ΡΩΜΑΙΟΙϹ ΜΕΓΑϹ ΕΓΕΙΡΕ
  ΡΩΜΑΝΟϹ
ΝΕΟΝ ΠΑΝΜΕΓΙϹΤΟΝ ΚΑΙ ΠϒΡΓΟΝ
  ΕΚ ΒΑΘΡΩΝ.
Melius Tournefort. Itin. Oriental. tom. 1. pag. 467. τόνδε πύργον. Tum observat Græcos etiamnum dicere, juxta pronunciationem hodiernam, Imé Romæos, hoc est, Græcus sum, et Milo Romaika, Loquor Græce. Quibus apposite subjicit ex Sennerto Medico Germano, plures esse in Medicina compositiones, seu confectiones, quas Romaines Galli dicunt, quasque rectius Grecques vocarent, ut Philonium Romanum, et cætera quæ Græcis, non Latinis, accepta sunt referenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed non est sic intelligendus Sponius, ut statim a translato per Constantinum Magnum Imperio Græci dicti fuerint Romani, probat enim Cangius noster in Glossario mediæ Græcitatis v. Ῥωμαῖος, ex Novella 21. Justiniani cap. 1. § 2. hujus Imperatoris ætate nondum omnino invaluisse, ut Græci Byzantini recepta appellatione Romani appellarentur ; hinc in Glossis Græco-Latinis : Ῥωμαῖος, Latinus, Romanus. Ῥωμαΐζω, Latino. Ῥωμαϊϰός, Latinus. Ῥωμαϊστί, Latine. Similiter in Glossis Latino-Græcis : Latinus, Ῥωμαῖος. Latino, Ῥωμαΐζω.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Romeus, pro Romæus, Græcus. Litteræ Henrici VII. Angl. Regis ann. 1492. apud Rymer. tom. 12. pag. 470. col. 1 :
Mandamus vobis quod nobilem et spectabilem virum Paleologum, nepotem Romeorum et Constantinopolitani Imperii hæredem illustrem...... transire et transmeare permittatis.
Schilterus in Glossario Teutonico v. Titel titulos refert, quos variis Principibus tribuebant Imperatores Germanici temporibus Ruperti Imperat. Sic est Titulus Imperatoris Græcorum :
Illustrissimo et Excellentissimo Principi Manueli Imperatori et Moderatori Romeorum Palæologo et semper Augusto, fratri nostro carissimo.
Vide Romeus infra.