« »
 
[]« Rosacetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 215c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSACETUM
ROSACETUM, seu Rosæ lignum, Odoriferi ligni species est, quod in Quantonia Sinensis Imperii provincia, Chaokina producit ad capsulas, mensas, sedes similiaque conficienda aptissimum, quoque vix aliud præstantius ; coloris ex nigro rutilantis, venis quibusdam intercisum et artificiosa benigne obstetricantis naturæ quasi manu depictum. Idem in montibus urbis Kiuncheu, quæ metropolis est insulæ Hainau, [] provenit, uti refert Hofmannus in Lexico post Auctorem Anonymum Sinæ et Europæ cap. 34. Aliud omnino est Lignum rosæ Pharmacopolis, quibus idem sonat, quod nostris Aspalathe, Aspalathum.