« Rossum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSSUM
ROSSUM. Charta Bernardi-Atonis Vicecomitis Nemaus. ann. 1145. in Probat. Novæ Hist.
Occitan. tom. 2. col. 508 :
In nundinis quoque, quas in civitate Nemausi per octo dies a festo B. Martini incipientes fieri volo atque decerno, laudo et concedo omnibus vobis prædictis et successoribus vestris, per me et per meos, medietatem omnium usaticorum et omnium leddarum, quæ ex ipsis nundinis exierint. Hæc omnia, sicut supra scripta sunt, vobis laudo et concedo, ut ea de me et de meis ad feudum vos et vestri in perpetuum habeatis et teneatis ; excepto eo, quod de corda et quintali et sextario Rossi accipio.Mendum esse suspicor in hac voce, ac fortean pro sextario Rossi legendum unica voce sextairalaico, aut alio simili vocabulo, quod jus significet Sextariatici. Mox ibidem habetur,
excepto tamen sextairalaico, quod nobis semper integrum retinemus. Vide Sextariaticum.