« »
 
[]« Sextariaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 463b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEXTARIATICUM
SEXTARIATICUM, Quod pro singulis frumenti aut alterius grani sextariis domino exsolvitur. Idem est quod latiori significatu Mensuraticum dicitur, jus scilicet quod pro mensuris a domino exigitur, ut ex infra allatis colligere est. [] Sextariaticum jus illud vocant ubi Sextario metiuntur, Minagium ubi mina, Modiaticum ubi modio. Vide in his vocibus. Mensura sextarii, in Charta ann. 1298. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 91. col. 2. Gregorius M. lib. 1. Epist. 42 :
Valde autem iniquum et injustum esse prospeximus, ut a rusticis Ecclesiæ de Sextariaticis aliquid accipiatur, et ad majorem modium dare compellantur, quam in horrea Ecclesiæ infertur. Unde præsenti admonitione præcipimus, ut plus quam decem et octo Sextariorum modii nunquam a rusticis Ecclesiæ de frumento debeant accipi.
Nihili est, quod hic auguratur Ludov. de la Cerda. Nescio, an huc pertineat vetus inscriptio, quam profert Gruterus 223. 2. adscripta sextario æreo rotundo infra largiori P. vi. alto Ivs. crasso tertia parte grani :
Sextarialis. Exacta. T... . DD. NN. Arcadii. et. Honorii....
Sextarale, Sextariale. Charta Michaëlis Archiep. Arelatensis ann. 1214. in Regesto Carcassonensi, qua Comiti Montis Fortis concedit Bellumcadrum,
et pedagia sive in aqua, sive in terra, lesdas, quintale, cordam, furnos, Sextariale, jurisdictionem, justitias, firmancias, trezenos, etc.
Sextarale, apud Plantavitium in Episcopis Lodovensibus p. 240. Aliud videtur significare Sestairale, in Charta Alamannica Goldasti 33 :
Confinit..... de alium in via, et 2. medarios, in ipso loco, in ipso agro, et 1. Sestairale in roncale confinit in Leones ex alia parte ipso Magno.
Ubi Sestairale idem videtur, quod Sextarata terræ. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sexterale, in Charta ann. 1241. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 181 :
Super Sexterali, ricorda, ferro, pondere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestariale. Charta ann. 1230. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 152 :
Petebat etiam (Episc. Biterr.) tertiam partem Sestarialis bladi, quam dicebat ad se pertinere ratione tertiæ partis, quam habet in leudis mercati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesteirale. Pactum inter Jacobum Aragon. Reg. et Berengar. Magalon. Episc. ann. 1278 :
Cum, ut dicit, pondera et ferrum et Sesteirale sive mensura bladi pertinent ad dictum dom. Regem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestailaraticum. Charta Willelmi Montispessulani Domini ann. 1103 :
Sestailaraticum dono vobis de omni blado, de omni legumine, et de farina, et de linoso, et de cannaboso, etc.
Apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 728. Ubi Sesteraliticum habet eadem Charta MS. inter Schedas nostras.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextairalaicum, in Charta ann. 1145. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 508 :
Excepto tamen Sextairalaico quod nobis semper integrum retinemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextaralicum, apud Plantavit. in Episc. Lodovensibus pag. 106 :
Retenta medietate firmantiarum, justitiarum, Sextaralicorum, furnaticorum, etc.
Vide Medalla.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextaralagium, in Statutis Avenion. MSS. :
Qui vendiderit bladum vel legumen in civitate Avenion. et ejus tenemento debet dare Sextaralagium, et teneatur mensurare ad mensuram sextarii signo Communis signati.
Infra Sextanalagium dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestaralarium. Charta ann. 1204. apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Bened. Occitan. MSS. pag. 407 :
Totum videlicet Sestaralarium quod nos habemus et prædecessores nostri habuerunt in villa sive in burgo S. Tiberii.
Occurrit ibid. semel et iterum.
Sesteyralitium, in veteri Charta [] apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 90.
Sextalagium. Charta Guillelmi Archiep. Remensis ann. 1182 :
Si quis Sextalagium nostrum asportaverit, vel detinuerit, forifactum nobis per 60. solidos emendabit.
Statuta Avenion. MSS. :
Statuimus quod omnis homo qui bladum vendet in civitate ista det Sextalagium, nisi in hac civitate faciat focum suum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextalegium.
Duodecim modios frumenti quos habetis in Sextalegio Remensi,
in Bulla Lucii PP. ex Tabul. S. Nicasii Remensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextellagium. Charta Henrici Archiep. Rem. ann. 1175. ex eodem Tabul. :
Sub annua pensione octo modiorum frumenti in Sextellagio Remensi percipiendorum.
Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1186. ibid. :
Sub annua pensione octo modiorum frumenti in Remensi Sextellagio eidem ecclesiæ reddendos instituit.
Adde Bullam Clementis III. PP. anno 1190. in eodem Tabul. Sextelage, in Chartul. Prioratus de Doncheriaco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextellarium, in Bulla Lucii III. PP. ex laudato S. Nicasii Tabul. :
Bannum, justitiam, Sextellarium..... scripto proprio confirmavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestellagium. Charta ann. 1280. ex eodem Tabul. :
Sestellagium et alia quæcumque jura.... Nos de Sestellagio et aliis juribus temporalibus devestivimus.
Charta Curiæ Rem. ejusdem anni ibid. :
Sabbato post Cineres in quo habebamus Sestellagium et quædam alia jura.
Alia Bartholomæi Abbat. S. Remigii :
Percipiamus Sestellagium omnium bladorum.
Sesteralagium, in Charta ann. 1203. in 30. Regesto Tabularii Regii Ch. 240 :
Pedaticis, leusdis, furnis, Sesteralagiis, firmanciis, justitiis et reditibus, etc.
Sesterlagium, in Charta Radulphi Comitis Suession. ann. 1209 :
Item Canonici renuntiaverunt omni juri, quod habebant, vel habere se dicebant, in Sesterlagio centum modiorum bladi, quos monachi vendere libere possunt, absque omni Sesterlagii solutione.
Charta Willelmi Archiep. Rem. ann. 1178 :
Sub annua pensione octo modiorum frumenti quos in Remensi Sesterlagio vobis reddendos instituit.... assignamus reddendos in Sesterlagio Remensi.
Ex Tabul. S. Nicasii Remensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sexterlagium. Bulla Alexandri III. PP. ann. 1168. in eodem Tabul. :
In burgo S. Nichasii portagium, roagium, modiagium, Sexterlagium.
Charta Willelmi Archiep. Rem. ann. 1182. ex Chartul. S. Remigii tom. 2 :
Justiciam, Sexterlagium, mercata.... quiete possidenda concedimus.
Charta ann. 1336. ex Cod. Colbert. 1591 :
C'est assavoir tout ce que on appelloit la justice et Setrellage que tenoit à censse Fourcy le Chaisne.
Strelagium, apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 132 :
Barillagia, Strelagia, mensuræ, etc.
Charta Joan. Comitis Suession. ann. 1260. apud Rainaldum in Hist. Suess. :
Franchement sans paier tonlieu, Strelage, ou autre debit, ou autre coustume.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextaragium. Charta Philippi I. Reg. Franc. ann. 1079 :
Ab omnibus pedagiis dicti loci in terra et in mare, et Sextaragia et leuda sint imunies (sic) perpetuo habitatores dicti loci.
Charta ann. 1445. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 90. col. 1 :
Item in dicto loco Valentiæ petitur quoddam aliud tributum vocatum Sextaragium,.... pro quo exigunt et exigere volunt de quinquaginta somatis salis unum sextarium salis, et nolunt accipere sal, sed [] volunt habere duos florenos pro quolibet sextario.
Statuta Avenion. ann. 1570. Rubr. 13. art. 2 :
Pro jure Sextaragii.
Art. 4 :
Sextaragium autem intelligimus trigesimam partem precii tritici, vel leguminis quod venditur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sexteragium, in Charta censuali Leduini Abb. S. Vedasti ann. 1036. ex Chartul. ejusd. Monast. V. pag. 243 :
Carethei salis pro thelon. 11. den. et pro Sexteragio 1. den. Carrus salis pro thelon. iv. den. et pro Sexteragio 11. den.
Sesteragium. Charta ann. 1270. in M. Pastorali Ecclesiæ Parisiens. lib. 23. ch. 37 :
Super teloneo et Sesteragio, quæ dicebat se habere in terra ipsorum.
Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1278 :
Super eo, quod prædictus Vicedominus de grano proventuum et reddituum Ecclesiæ nostræ Ambian. et servitorum quorumlibet, in ea vendito et deliberato emptoribus quibuscunque per ministros nostræ Ecclesiæ in claustro vel extra claustrum Sesteragium exigebat injuste, etc.
Tabularium Corbeiense :
Tout li Sesterage des grains c'on vent, ou acate, ou met en grenier en ladite ville, appartient à lui (à l'Abbé.)
Charta Johannis Comit. Suession. ann. 1239 :
Derechief j'octroy al Abé et Convent de S. Legier de Soissons que quand je venderay mon Sesterage de Soissons, que cil à cui je le venderay face feauté à l'Eglise devant dite de la disme que elle a de blé ou de deniers et Sesterage.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesteragum. Charta ann. 1217. inter Probat. Hist. Blesens. auctore Bernier pag. 4 :
Assignavi tres modios bladi in Sesterago meo Blesensi.
Forte legend. Sesteragio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextariatum, in Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1181. pro Communia Noviom. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 299 :
Si frumentum vel annona quælibet ematur, et non mensuretur, Sextariatum inde non dabitur.