« »
 
[]« Rostrare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSTRARE
ROSTRARE, Quasi rostro quærere. Glossæ Lat. Græc. : Rostrat, ἐπιζητεῖ. Vulcanius corrigit Rastrat ; sed nihil mutandum esse contendit Martinius, cui ἐπιζητεῖ, idem est quod Appetere, et Rostrare, idem quod Rostro captare et appetere, vel quærere. Hanc opinionem firmant Glossæ Græc. Lat. ubi : Ἐπιζητεῖ, Rostrat, desiderat, requirit. Vox ducta est ab avibus, ut videtur, ac fortassis etiam a porcis, qui rostro quærunt escam. Apud Plinium lib. 18. cap. 19. legitur :
In collibus transverso tantum monte aratur, sed modo in inferiora, modo in superiora Rostrante vomere,
alias Reptante. Budæus Rostrante exponit Rostrum impingente : cui Harduinus addit : Vel rostrato forte vomere dixit, hoc est, simplici, non aurito, quo utuntur in planis, auctore Palladio 1. cap. extremo.