« Rostra calceorum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 218b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROSTRA
ROSTRA Calceorum, Acumina scilicet calceorum, quæ ῥωθώνια Mauricio lib. 12. Strateg. pag. 203. ὀξείαι, Leoni in Tacticis cap. 6. § 26.
denique Annæ Comnenæ πεδίλων προάλματα
dicuntur : ita enim Scriptores vocant prominentes et ultra pedum longitudinem prosilientes
extremas calceorum partes, in acumen quoddam desinentes, ut ad eamdem Annam pluribus
observavimus. Adalbero Laudunensis in Carmine ad Robertum Regem :
Boetius seu auctor de Disciplina Scholarium cap. 2 :Cœpit summa pedum cum tortis tendere Rostris.
Rostratis tabulatisque calceis ut Regina incedere, etc.Ejusmodi autem Rostra sic describit Joannes Architrenius lib. 2. cap. 3 :
Calceorum de corduba Rostra tortitia, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua. Calcei ad aquilini Rostri speciem, apud Petrum Damian. lib. 5. Ep. 16..... soleæ substringitur arcuCalceus obliquo, pedis instar factus, ut ipsosExprimat articulos, cujus deductior antePinnula procedit, pauloque reflexior exit,Et fugit in longum, tractumque inclinat acumen.
Rostra, in Regula Templariorum cap. 29.
Sotulares rostrati vel cordellati,in Synodo Nemausensi ann. 1284.
Sotulares Rostratiinterdicuntur Canonicis, in Statutis Benedicti Episc. Massil. ann. 1230. ex libro viridi Episcopatus ejusdem urbis, Sacerdotibus, in Constit. Galonis Card. ann. 1208. cap. 3. in Concilio Parisiensi ann. 1212. part. 2. cap. 9. in Sarisberiensi ann. 1217. cap. 10. in Præceptis Synodalibus Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. ann. 1245. in Constitutionibus Nicosiensibus cap. 8. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 33. 123. in Concilio Londinensi ann. 1342. cap. 1. etc. Nec ocreis Rostratis quis utatur, in Statutis Monasterii S. Audoeni Rotomag. apud Marten. tom. 1. vett. Scriptorum part. 1. pag. 300. edit. ann. 1700. Vide Gobelinum Personam ætate 6. cap. 49. et supra in v. Poulainia, et præterea Glossarium mediæ Græcitatis in Ῥωθώνια.