« »
 
[]« Rotulare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTULARE
ROTULARE, Circuire, gyrare. Joannes Sarisber. lib. 8. Polycratici cap. 12 :
In orbem Rotulari quam incedere magis idoneus est.
Alia notione mox occurrit in Rotulus.
P. Carpentier, 1766.
Roer, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 409 :
Se aucun vient de nuit en nostre jardin, ou Roer entour nostre hostel, etc.
Hinc Roturiers nuncupari videntur frumentorum mangones, quod pagos, ut frumenta acquirant, circumeunt. Judic. ann. 1306. in Reg. Olim parlam. Paris. :
Judicatum est pro rege et abbate de Pinu... eos esse in saisina capiendi... minagium ab illis, qui vocantur Roturiers, et ab aliis mercatoribus vendentibus bladum apud Pictavium.
Nisi forenses mercatores seu rusticos intelligas, qui curribus vel alia quavis machina rotali frumentum in urbem vehunt. Vide supra in Rotaticum.
P. Carpentier, 1766.
Roeler, pro Rouler, Devolvere, præcipitare, in Vita J. C. MS. :
Il l'a fait aval Roeler
Et en abisme ou plus parfont.
Versare vero, vulgo Tourner, sonat, in Consolat. Boet. MS. lib. 3 :
Si trova la roe Ysion.....
Orpheus prist si doucement
A demener son instrument,
Que pour son tres doulz violer,
La roe cessa Roeler.