« »
 
[]« Roulleta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 226c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROULLETA
ROULLETA. Statuta vetera Capituli Senonens. MSS. :
Item Canonici qui faciunt, debent pilotas et Roulletas in crastino Paschæ.
Puto legendum esse,
Item Canonici qui faciunt pilotas, debent Roulletas in crastino Paschæ
. De ludo pilotæ die Lunæ post Pascha, etiam in Templis habito, fusius supra dictum est in Pelota 3. Hodieque Autissiodori festis Paschalibus pueri solent a consanguineis et amicis postulare la Roullée : quibus dantur vel ova durata vel nummuli ; unde per Roulletas intelligo munuscula quædam fieri solita ab iis, qui faciebant pilotas. Vide Pelota 3.
P. Carpentier, 1766.
Locum ex Stat. capit. Senon. sic emenda ex Mercur. Franc. mens. Mart. ann. 1735. pag. 430 :
Item. Canonici qui faciunt stagium, debent pilotas et Roulettas.
Ubi esca quædam significari videtur ; nisi legendum sit Bouletta. Rouillée vero, Stabulum porcorum sonat, in Consuet. civit. Tull. ann. 1297. ex Reg. A. Chartoph. reg. ch. 1 :
Quiconques monderoit sa Roulliée et feroit porter aval la ville lou fiens de ses pors, etc.