« 3 pelota » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 253c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PELOTA3
3. PELOTA, Pilota, Pila lusoria, quæ ludentium manibus hinc inde comploditur, Gall.
Pelote, balon. Statutum Capituli Autissiod. 18. April. ann. 1396 :
Ordinatio de pila facienda. Ordinatum fuit quod domini Stephanus de Hamello et magister Johannes Clementeti qui fuerunt novi stagiatores facient Pilotam proxima die Lunæ post Pascha... et consensit primum mensem pro dicta pila solvi.Aliud Statutum ejusdem Capit. 19. April. ann. 1412 :
Fuit ordinatum quod Pilota fiat minor solito, tamen quod non possit comprehendi seu apprehendi una sola manu hominis.At ne ejusmodi ludus ecclesiæ ceremoniis extraneus omnino videretur, sacra profanis miscentes, inter ludendum Prosam Victimæ Paschali, etc. decantabant, et ad ejus modulos retorquebatur pila. Hæc pluribus referuntur in Cod. MS. Autiss. quæ ex Mercurio Gallico mensis Maii ann. 1726. hic exscribemus :
Accepta Pilota a proselyto seu tirone Canonico, Decanus, aut alter pro eo olim gestans in capite almutiam ceterique pariter, aptam diei festo Paschæ prosam antiphonabat quæ incipitVictimæ Paschali laudes :
tum læva Pilotam apprehendens, ad prosæ decantatæ numerosos sonos tripudium agebat, cæteris manu prehensis choream circa dædalum ducentibus, dum interim per alternas vices Pilota singulis aut pluribus ex choribaudis a Decano serti in speciem tradebatur aut jaciebatur. Lusus erat et organi ad choreæ numeros. Prosa ac saltatione finitis chorus post choream ad merendam properabat.Nec insolens erat in aliis ecclesiis pilæ ludus, ut testatur Durandus Ration. lib. 7. cap. 16. Verum quod Autissiodori in ecclessia agebatur, decentius Viennæ Allobrogum in palatio Archiepiscopali fiebat : cujus ceremoniæ meminit Codex MS. ejusdem Ecclesiæ 500. annorum in Rubricis diei Lunæ post Pascha his ver bis :
Ad Vesperas dum signa pulsantur, totus Conventus conveniat in domo Archiepiscopi ; ibi debentur mensæ apponi, et ministri Archiepiscopi debent apponere pigmentum cum aliis, et postea vinum. Postea Archiepiscopus jactet Pelotam.In margine ejusdem Codicis recentiori manu annotatum legitur :
Et est sciendum quod Mistralis debet providere de Pelota, et debet eam jactare domino Archiepiscopo absente.Et quidem hæc erat Domini seu ejus Locum-tenentis prærogativa, ut pilam propellendam ludentibus projiceret. Vide Mellat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Diu obtinuit
ejusmodi ludus, præsertim inter Clericos Autissiodorenses quos huic retinendo
pertinaciores fuisse observatur in Mercurio Gallico mensis Martii ann. 1727. Sed hæc
tandem amandavit purior ætas, cui auctoritatem præbuit Arestum Parlamenti 7. Junii ann.
1538. Nec tamen, re ipsa abolita, penitus nomen interiit ; a Canonicis enim recens
receptis etiamnum præstatio pecuniaria exhibetur sub nomine Pilotæ. Utcumque ludum
Pelotæ describit MS. : Ibidem :Li preudome et li bachelerAlerent les jeux resgarderDe Pelotte et de plouméesDont se donnoient grans colées...Chascune aloit à la fenestreVeoir le jeu de la palestre.
Font la Pelote tressaillir,Puis encommencent à courir
Tout coste à coste sans trespas,Que l'un fesist l'autre d'un pas ;Tels les suivent de leur povoir,Qui faillirent à leur espoir.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pillota, Eadem notione, in Statutis Montis Regal. fol. 178 : Item statutum est quod aliquis non ludat... præterquam ad scacos, et tabulas, et Pillotam.