« »
 
[]« Rua » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 227c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUA
RUA. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 54. tom. 3. Analect. Mabillonii :
Quicquid infra civitatem et in suburbio civitatis habebant, id est illas Ruas omnes tam intrinsecus civitatis, quam extrinsecus, vineas quoque et agros, etc.
Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 30. Apud Baluzium tom. 3. Miscell. pag. 61 :
In illa Rua ultra fluvium Sartæ duo (mansionalia) fecit, in illa Rua S. Vincentii unum, etc.
Vide an idem sit, [] quod nostrum Ruë, Platea, de qua voce agimus in Ruga.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem re ipsa esse quod nostrum Rue, Platea, vicus, via, liquet ex aliis locis bene multis, ubi Rua sumitur hac notione : Rua S. Germani et Via S. Germani promiscue legitur in Præcepto Caroli C. de novo ponte civitatis Paris. ann. 870. apud Baluz. tom. 2. Capitularium col. 1491. Charta S. Vincentii Cenoman. :
Quidam homo nomine Haimo quoddam cubiculum tenebat de S. Vincentio in Ruam Haraldi, de quo duos denarios de censu reddebat.
Chartularium ejusd. S. Vincentii fol. 90 :
Domum autem furni faciet Annotus usque ad Ruam.
Charta ann. 1142. ex Archivo Civitatis Massil. :
Commune Massiliæ habeat..... unam Ruam, de qua omnes domus et possessiones sint ipsius Communis in perpetuum.
Charta Guidonis Abbatis Insulæ Barbaræ ann. 1200. tom. 1. Maceriarum ejusd. Cœnobii pag. 129 :
Prout banna protenduntur a parte del Chastellar usque ad viam Ruæ de Sachetans descendendo per magnum iter usque ad Sagonam, et ab alia parte a Rua de Sachetans, etc.
Charta ann. 1258. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 935 :
Recepi ad feodi firmam.... masuram integre cum ædificiis.... extensam in longo a Rua usque ad Sequanam.
Rursum occurrit ibidem pag. 536. Charta ann. 1285. e Chartulario Monasterii S. Johannis Angeriac. pag. 272 :
Et ipsam (portam) si facimus de licentia dicti Senescalli in muro dictæ villæ in Rua Putei parvi, etc.
Obituarium S. Geraldi Lemovic. f. 34 :
Joannes de la Faya legavit quinque solidos supra domum Luciæ de Axia sitam in Rua Torta.
Computus Grasivod. ann. 1337 :
Recepit in denarios censuales de censu bancarum Mali Consilii, censu Ruæ Chalnesiæ, etc.
Charta ann. 1519 :
Petrus Aureys, dit Micheu, commorans in Rua de Arbore picta, confitetur, etc.
Statuta Vercell. lib. 7. fol. 151. recto :
Superstites viarum teneantur ita facere aptari viam, quod aqua Rue prope Ecclesiam S. Bonati decurrat usque ad portam novam.
Aliud est Ru in Charta Gallica ann. 1396. e Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 1725 :
Une piece de terre ou jardin... assis en ladite ville de Rony, tenant d'une part audit Prioré et d'autre part au Ru de la ville dudit Rony.
Ubi voce Ru Rivulum intelligo seu Canaliculum e rivo deductum, quem etiamnum Ru appellamus, a Rivo, ut quidam volunt ; vel a Græco ῥύω, Fluo, ut ait Borrellus, denique vel a Germanico Ritha, Torrens juxta Lipsium.
P. Carpentier, 1766.
Haud dubie in locis ad Cangium additis, idem est quod Platea, vicus, Gall. Rue : hinc Rua orba, vulgo Cul-de-sac, angiportum non pervium, in Charta ann. 1275. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 50. v° :
Concessit...... totam illam plateam et solum, quod est in capite Ruæ orbæ.
Verum alia notione accipienda videtur hæc eadem vox in Actis episc. Cenoman. a Cangio laudatis, ut et in Sentent. Henr. de Causanc. senesc. Vascon. ann. 1263 :
Quod si aliquis de castro Ruis et burgis, aut de tota castellania Blaviensi moriatur, etc.
Ubi villulæ a castro dependentes, Gall. Hameaux, fortasse significantur : in Actis vero Cenoman. episc. viridaria vel horti olitorii.