« »
 
[]« Ruarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 228b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUARIUS
RUARIUS, Officium fuit in Ecclesia Collegiali S. Quintini in Viromanduis, quod et Ruaria dicitur in Bulla Clementis IV. PP. apud Hemeræum in Augusta Viromand. ann. 1260. Illud fuit perpetuum. ut auctor est idem Hemeræus pag. 187. qui addit,
Ruarios inter Canonicos sortem etiam invenisse
, id est, in Canonicorum Collegio sedem habuisse. Idem sub ann. 1206. ait, sententia judicum, a Sede Apostolica datorum, dictum fuisse,
Ruarios esse Ecclesiæ Clericos, et Capitulo æque ac Decano fidelitatem jurare debere
. In Charta Joannis Decani S. Quintini ann. 1226. apud eumdem pag. 209. refertur, Burgenses S. Quintini
primo per Ruarios, postea per Sacerdotes, qui successerunt illis Ruariis, consuevisse hactenus intra claustrum Ecclesiæ Decanum facere judicari.
In Tabulario N. D. Viromanduensis Chartam Werrici Decani S. Quintini ann. 1159. subscribit Hugo Ruarius, cum Theodorico Custode, et aliis. Ex Bulla laudata Clementis constat primo Ruariæ officium a Capitulo solitum conferri, sed ex prædictis vix eruitur, quale illud fuerit, et unde nomen duxerit ; nisi Ruarius is fuerit, qui istius Ecclesiæ partis, quam Rugam, seu Rue vocabant, curam habuerit, de qua copiose egimus in Descriptione ædis Sophianæ, ubi docuimus, Rugam appellari, vestibulum Presbyterii, seu Bematis, quod plateæ inter Presbyterium et Chorum formam referret. Ruyers enim in aliquot Consue tudinibus Belgicis iidem sunt, qui aliis Voiers, quibus scilicet viarum seu rugarum jurisdictio competit. Vide Consuetudines Seclinens. Bethun. Lilleriens. necnon infra Rugnavius.