« »
 
[]« Ruffiani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 233b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUFFIANI
RUFFIANI, Vox Ialica, Lenones apud Mamotrectum ad Legendam S. Luciæ, qui Institores libidinis Valerio Maximo lib. 6. cap. 1. num. 6.
Vitiorum institores,
Quintiliano decl. 260.
Productores, conciliatores,
aliis. Ruffarum scilicet, seu meretricum, quibus capilli flavi seu rufi, cum matronarum nigri essent, ut observatum a Fr. Pithœo et Wovereno ad Petronium, et aliis criticorum filiis. Aliter tamen de vocis origine censet Jacobus Bourgoing de Origine et usu vulgarium vocum pag. 57. ut et Ferrarius in Orig. Italic. quos consule, si tanti est. Quin et Statuta Mediolanensia 2. part. cap. 474. Petri Azarii Chronicon apud Muratorium tom. 16. col. 341 :
Habebat alium nepotem, sed spurium..... semper ebrium et publicum Ruffianum.
Laurentius Byzynius in Diario Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. pag. 183 :
Manifesti peccatores, adulteri et adulteræ.... Ruffiani et meretrices.... non tolerentur absque pœna.
Menoti Sermon. fol. 94 :
Clama contra Dominos etiam Parlamenti, qui locant suas domos lenonibus, Ruffianis et meretricibus.
Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 25 :
Meretrices autem, Ruffiani et baraterii, seu ribaldi soliti se in terrula super tavolerium spoliare, possint impune percuti et verberari.
Correctiones eorumdem Statutorum cap. 85 :
Jubemus, quod quilibet et quælibet leno, qui et quæ vulgariter Ruffiani dicuntur, etc. Ruffianæ seu lenæ,
in Statutis criminalibus Saonæ cap. 25.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Ruffien, Scortator. Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 738 :
Icellui suppliant respondi que il valoit bien un Ruffien, que oncques il n'avoit esté Ruffien et que les hommes mariez, qui menoient étranges femmes par le païs estoient Ruffiens.
P. Carpentier, 1766.
Ruffiani, nostris Ruffians, præterea appellati Apparitorum adjutores, vulgo Recors, quod ii ex hominibus vilissimis et ganeonibus assumantur. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 179. ch. 321 :
Lequel sergent accompaigné de vint Ruffians ou environ et d'aucuns serviteurs d'icellui Catalan, armez et embastonnez, etc.