« »
 
[]« Rufia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUFIA
RUFIA. Charta Alamannica 58. ex Goldastinis :
Hoc est auro et argento solidos 70. et cavallos 5. cum saumas, et Rufias, et filtros cum stradura sua ad nostrum iter ad Romam ad ambulandum.
Idem videtur quod Volsura : sic autem, si bene conjicio, vocat hæc Charta, pelles, a quibus evulsi sunt animalis pili. Est enim volsura, τίλμα, in Gloss. Græc. Lat. alibi exponitur ῥῆγμα.
Rofia, in Tabulis fundationis Monasterii B. Mariæ Santonensis ann. 1047. in Regesto 114. Tabul. Regii ch. 239. et apud Marcam lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 12 :
Damus....... decimas decimarum totius Insulæ Olarionis, excepta parochia S. Georgii ad luminare altaris, et decimam Rofiarum, cervorum, cervarumque, quæ in ipsa Insula capta fuerint ad librorum volsuras.
Ubi Rufiæ et rofiæ videntur sumi pro pellibus rufearum, seu rubearum ferarum, scilicet cervorum et cervarum, ad libros tegendos et compingendos. Edita porro eadem Charta apud Sammarthanos in Abbatiis pag. 598. pro Rufiarum perperam Rosiarum præfert, ut et nova Gall. Christ. tom. 2. Instrum. col. 480. observato tamen in Onomastico a Cangio emendari Rosiarum. Vide Rubeus feramus.
P. Carpentier, 1766.
In Reg. 123. Chartoph. reg. ch. 234. lego Rosiarum, ut apud Sammarth. et in nova Gall. Christ.
P. Carpentier, 1766.
Roffée nostris alias, Scabies. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Tout en plourant de l'erbe saine,
El nom le haut segnor de gloire,
Au grief mesel dona à boire.
Tout maintenant qu'il l'a beue,
Tout ausitost si est keue
Sa puans Roffée, s'orde creffe,
Com à poissons quant on les craffe.
Vide supra in Raffla.