« 1 rufus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUFUS1
1. RUFUS, Herba inficiendis rubro colore vestibus, in veteri Charta apud Columbum, quæ
Roux dicitur in alia Guidonis Fulcodii, apud eumdem lib. 3. de Episcopis Vasion.
num. 5. Glossæ MSS. ad Alexandrum Iatrosophistam lib. Passion. cap. 66. ad hæc verba :
Rore, quo Gotti utuntur : Ros, quo utuntur Gotti, fit de herba, quæ vulgo vocatur Rufus, quæ crescit in terra Gothorum.Infra
Ros quo Goti. Ubi per Gothos, Occitani intelliguntur. Herbam hanc esse Cotinum Plinii quidam volunt, de qua ille lib. 16. cap. 18 :(sic in MS.)utuntur, est herba cum qua cordoanum paratur
Est et in Apennino frutex, qui vocatur Cotinus, ad lineamenta modo conchylii colore insignis, folia ejus quasi terebinthi fructus ex umbella in parvulis siliquis.Sabaudi Fuste vocant, alii Rhu, propter usum in tinctura, Itali Rosa, et Scotano, atque Rosolo, in Apennino, quia Corticis usus conchylii vice, ramorum vero, quia ligni interioris aureus color, ad lutei tincturam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud satis scio
qua notione Charta ann. 1252. apud Columbum in Genealogia Siminianea pag. 592 :
Habent cupam olei et eminam bladi et salis et Rufi et jus puniendi eos, qui in prædictis falsitatem commiserint.