« Rugadium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 234b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUGADIUM
RUGADIUM, Rugadicum, Tributi species apud Dertonenses in Italia. Charta ann. 1183.
apud Ughellum tom. 4. pag. 862 :
Ut habeatur Rugadium in omnibus in supradictis locis, et de eorum curtibus Rugadicum est duo solid. de uno quoque pari boum, et de illis, qui habent unum, et eorum qui laborant cum sapa 12. denarii per singulum annum, etc.Vide Plateaticum et Ruga 1.
P. , 1766.
◊ Illud scilicet, quod
ratione boum aratoriorum pendebatur, idem quod Bovagium, a Ruga, striga,
sulcus terræ, sic dictum. Vide Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col.
100.