![[]](img/image.png)
RUMIGESTRI. Gellius lib. 10. cap. 25 :
Lancea, spari, Rumigestri, falces, tragulæ, frameæ.Scaliger lib. 4. Conjectan. ad Varr. suspicatur reponendum esse Runcastri, vel Rumicestri ; Turnebus vero, Rumæ, cestri ; felicius, ut puto, Lipsius lib. 1. Elect. cap. 7.
Spari, Rumices, trifaces,observato in veteribus MSS. legi faces, non falces. Sunt autem Rumices, Jacula, de quibus meminit Lucilius. Festus :
Rumex, genus teli, simile spari Gallici.