![[]](img/image.png)
RUNA. Papias :
Runa, pugna, Rumata, pugnata.Ugutio :
Runa, i. stipula, vel pugna, unde runatus, præliatus.Adde Glossas Isidori. Gloss. Ælfrici :
Runia vel paleare,sræd læppa. Vide Festum, qui habet :
Runa genus teli significat. Ennius : Runata recidit, id est pilata.Hinc Martinius legendum censet apud Papiam :
Runa, pilum, Runata, pilatas ;scilicet vel a ῥύω, Tueor, quod eo se defenderent : vel a ruo, quod Runa aliquid ruatur, seu sternatur, in ruinam detur. Certe pila muralia erant, quibus quatiebant muros, ut ruerent.