« »
 
[]« Runa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 238c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUNA
RUNA. Papias : Runa, pugna, Rumata, pugnata. Ugutio : Runa, i. stipula, vel pugna, unde runatus, præliatus. Adde Glossas Isidori. Gloss. Ælfrici : Runia vel paleare, sræd læppa. Vide Festum, qui habet :
Runa genus teli significat. Ennius : Runata recidit, id est pilata.
Hinc Martinius legendum censet apud Papiam :
Runa, pilum, Runata, pilatas ;
scilicet vel a ῥύω, Tueor, quod eo se defenderent : vel a ruo, quod Runa aliquid ruatur, seu sternatur, in ruinam detur. Certe pila muralia erant, quibus quatiebant muros, ut ruerent.