« Ruspaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 243c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUSPATICUM
RUSPATICUM. Bulla Honorii III. PP. ann. 1217. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 298. in
Alban. Episcop. :
Tam in Comitatu, castellania et moneta, quam fidelitatibus hominum futuris, bannis, placitis, plateatico, guerra, pace, hoste, cavalcada, glandatico, herbatico, Ruspatico, pratis, vineis, nemoribus, etc. Rusparepro Rustare, quod est rubos et sentes, seu rusta vellere, dixit Tertullianus lib. de Pallio cap. 2 :
Itaque cogitans omnia sibi domum, intelligens alibi stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque Ruspare consuluit.Pro Ruspare quidam legunt Rustare : quod vide infra. Glossæ Isidori :
Ruspantur, perquirunt anxie.Hac notione Ruspari dixerunt Accius apud Nonium et alius Poeta apud Festum. Vide Raspare.