« Russatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUSSATUS
RUSSATUS, Ruber, coccineus. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22 :
RussataHunc militarem habitum respexit Tertullianus de Corona cap. 1. ubi de Christiano milite scripsit :(vestis)quam Græci Phœniceam vocant, nos Coccineam, reperta est a Lacedæmoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem, quotiens quis in acie vulneraretur,(ne)contemplanti adversario animus augesceret. Hac sub Consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam Russati vocabantur. Solebat enim(f. etiam)pridie, quam dimicandum esset, ante principia poni, quasi admonitio et indicium futuræ pugnæ.
Sanguine suo Russatus, spe calceatus.Quod autem adnotatur ab Isidoro Russatam expandi solitam fuisse ante pugnam, ab aliis simile de vexillo sæpe memoratur. Cæsar lib. 2. de Bello Gallico :
Cæsari omnia uno tempore erant agenda ; vexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oportebat.Hirtius de Bello Alexandrino :
Vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, idem ut facerent, significabat.Ammianus lib. 20 :
Matutinæ lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas.Et lib. 26 :
Cum undique ad arma conclamaretur, imperio Principis et Ductorum stetit regibilis miles vexillum opperiens extollendum, quod erat subeundæ indicium pugnæ.