« »
 
[]« Rustici » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 244c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUSTICI
RUSTICI, Coloni, glebæ adscriptitii, qui proinde in commercio erant. Will. Brito in Vocab. MS. :
Rusticus dicitur operarius, qui rus vel terram operatur.
Ebrardus in Græcismo :
Rusticus a rure, quoniam rus est sibi curæ :
Villicus a villa, quia res disponit in illa :
Dicitur Agrestis ab agro, sit littera testis.
Charta Guillelmi II. Regis Angliæ apud Ordericum Vital. lib. 5. pag. 602 :
Dedit et 16. Rusticos ad ipsas decimas custodiendas, atque novem Ecclesias.
Charta Sancii Lascurrensis Episc. circa ann. 1101 :
Dedit eis Ecclesiam de sancta Confessa ex integro, pro qua unum Rusticum apud Ilhe donavit Abbati de S. Juliano.
Consuetudines Clarendoniæ c. 16 :
Filii Rusticorum non debent ordinari absque consensu domini, de cujus terra nati dignoscuntur.
Charta S. Joannis Pinnatensis ann. 1077. apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap. 19 :
Concedo..... unum Rusticum, nomine Lupo Garsias in villa, quæ vocatur Isnici, cum uxore et [] filiis, et omni alodio suo, ut perpetuo jure, ipse et omnis generatio ejus Ecclesiæ S. Joannis.... deserviant.
Adde Gregorium M. lib. 1. Epist. 42. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 286. Rocchum Pirrum tom. 1. Notitiæ Eccl. Sicil. pag. 103. Somnerum ad Scriptores Historiæ Anglicanæ et Kennettum in Glossario ad calcem Antiquitat. Ambrosden. etc.
Rustica Familia, Eadem notione apud Anastasium Bibl. in Paschali PP. pag. 152 :
Quæque ab ipso pia devotione ad augmentum jam dicti Monasterii adjuncta sunt sive agris, vel vineis, etiam domibus, nec non Rustica familia, suæ auctoritatis pagina... confirmavit.
Supra :
Cum fundis et casalibus, atque massis, seu etiam colonis, sive domibus, nec non familiis, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Rusticus Feudalis, in Reg. Feud. Eccl. Misnens. apud Haltaus. in Glossar. German. col. 2211. voce Lehnmann.
P. Carpentier, 1766.
Rusticus nobili opponitur, in Lit. remiss. ann. 1353. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 8 :
Johannes de Courciaco miles eidem Sode.... dixerat : Rustice, Rustice, nonne dimittes aut abstinebis te ab emptione seu acquisitione hæreditagiorum prædictorum, quia non sunt hæreditagia pro tali Rustico quemadmodum tu es ; sed pro quodam nobili homine et sufficienti, ut ego sum.
P. Carpentier, 1766.
Rusticus Villæ, idem qui Villicus, major villæ. Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4 :
Si dominus vel Rusticus villæ, vel aliquis alius præcepto domini vel Rustici villæ, etc.