« Rythmici versus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 246b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RYTHMICI
RYTHMICI Versus. Marius Victorinus lib. 1. Artis Grammaticæ :
Rythmus est pedum temporumque junctura velox, divisa in arsi vel thesi, vel tempus, quo syllabas metimur.... Differt autem Rythmus a metro, quod metrum in verbis, Rythmus in modulatione ac motu corporis sit, etc.Isidorus lib. 1. cap. 38 :
Rythmusversus
qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatus pedibus currit. Statuta Ordinis Præmonstratensis distinctione 3. cap. 6 :
Quicumque etiam Rythmis vel versibus, aut libello famoso projecto per compita, patres suos aut fratres infamaverit de aliquo crimine, etc.
◊ At rythmicos versus vocarunt Scriptores ævi inferioris, quos
alii Leoninos, seu ὁμοιοτελεύτους. Alvarus in Vita S.
Eulogii num. 3 :
Epistolatim in invicem egimus, et Rythmicis versibus nos laudibus mulcebamus.Epist. 4. inter eas, quæ S. Bonifacio Moguntino adscribuntur :
Obsecro, ut mihi Aldhelmi Episcopi aliqua opuscula, seu prosarum, seu metrorum, aut Rythmicorum mittere digneris.Idem Liber Epistolarum S. Bonifacii Epist. 65 :
Tertium quoqueAdde Epist. 68. Vita S. Theofredi num. 10 :(carminis genus)non pedum mensura elucubratum, sed octonis syllabis in quolibet versu compositis, una eademque littera comparibus linearum tramitibus aptata cursim calamo perarante caraxatum tibi.... dicavi.
Micrologum cudens de mundi lapsu senario, determinat cum sermone Rythmico.Ordericus Vitalis lib. 10 :
Miserias captivitatis suæ ut erat jucundus et lepidus,... multotiens retulit Rythmicis versibus cum facetis modulationibus.Vide Leonini versus, et Politici versus, Salmasium ad Histor. August. pag. 351. et Vossium de Poematum cantu et viribus Rythmi, editum Oxonii ann. 1673.