« Sabanum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 247a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SABANUM
SABANUM, Mappa, vel facitergium, Ugutioni et Joanni de Janua. Glossarium Gr. Lat. :
Σάϐανον, Sabanum, linteum.Glossæ MSS. :
Sabanum, linteum villosum.Lexicon Gr. MS. Reg. cod. 930 :
Περίψημα, τὸ Σάϐανον τοὺς ἰδρῶτας τοῦ ϰάμνοντος ἀποψῆχον.Glossæ antiquæ MSS :
Manutergium, ad tergendas manus vocatum, Sabanus autem Græcum est.Glossæ ad lib. 1. Alexandri Iatrosophistæ de Passionibus :
Sabanum, pannus subtilis.Alibi :
Sabanum, pannus factus de cotone.Matth. Silvaticus :
Sabanon, Gr. Sabanum, indumentum est, pannus asper abstersorius, scilicet quo homines utuntur in balneis, vel etiam quodlibet linteum ad hoc deputatum.Denique Papias :
Sabanum, lavamentum.In MS. laumentum : sed legendum linteamentum. Vegetius lib. 3. Artis veterinariæ :
Sabanis validioribus abstergatur.Gregorius M. lib. 3. Dial. cap. 17 :
Vestimentis indutum, et constrictum Sabano, superveniente vespere, sepelire nequiverunt.Ita enim legendum pro Sabbato convincit Græcus Paraphrastes, ϰαὶ τῷ σαϐάνῳ περιλίσαντες. Occurrit passim hæc vox apud Scriptores, eumdem Gregorium lib. 4. Dial. cap. 55. Theodorum Priscianum lib. 2. cap. 9. Victorem lib. 3. de Persecut. Vandal. veterem Interpretem Juvenal. Sat. 14. v. 22. Octavium Horatianum de rebus medic. pag. 40. 41. 44. 90. Marcellum Empiric. cap. 8. 15. 20. 26. Interpretem Histor. Apollonii Tyrii pag. 9. Aldhelmum de Laude Virgin. Fortunatum in Vita S. Radegundis cap. 9. 17. Baudouiniam in Vita ejusdem Radegundis cap. 11. Rudesindum Episc. Dumiensem in Charta æræ 1016. apud Yepez et tom. 5. pag. 435. 444. Hermam lib. 3. Pastor. cap. 8. Bonifacium Moguntin. Epist. 10. Guibertum Novig. lib. de Laudibus S. Mariæ cap. 10. et lib. 3. de Vita sua cap. 10. in Notis Tvronis, in Codice Carolino Epist. 27. in Vita S. Paterni Senonensis Mon. cap. 15. Gariopont. lib. 3. cap. 26. 71. Gloss. Lindenbrogii in Lino inciso, et Cujacium lib. 9. Observ. cap. 9. etc.
Sabana, in Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis ann. 781. apud Sandovallium,
quomodo Hispani sabanas etiamnum hac notione usurpant. Vide Sebast. de Cobarruvias
in Thesauro linguæ Castell. Exposit.
ant. Liturg. Gall. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 98 :
Membra parvoli Sabana, id est candido ac vilati(villoso)linteo exterguntur, ne corium ei ledatur.
Savanum non semel dixit, Græca scilicet enuntiatione, Apitius lib. 5. cap. 1. 5. 6. lib.
7. cap. 6. Sic emenda : lib. 6. cap.
2. et 8. lib. 7. cap. 6. et lib. 8. cap. 7. Vide Rhodium de Acia pag. 175. 176. et 177.
ubi ex hac voce Apicium fuisse Hispanum Carol. Avantius conjicit.
Argumentum Epistolæ S. Basilii ad Simpliciam apud Lambecium lib. 3. de Bibl. Cæsarea pag.
132 :
Ἡ αὐτὴ Σιμπληϰία προστάττει εὐνούχοις ϰαὶ ϰορασίοις ῥιφῆναι τὰ σάϐανα αὐτοῦ ἔξω.Vide Nicolaum Myrepsum sect. 1. cap. 190.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Varii usus
fuit Sabanum, ut ex allatis colligitur : quod ut apertius rursum pateat, potiores
annotabimus. Ac primo quidem eo utebantur ad suscipiendum infantem de fonte baptismi.
Paulus I. PP. in Epist. ad Pippinum : Attulit Sabanum in quo nostra dulcissima atque amantissima spiritualis filia, sacratissimo lavacro abluta, suscepta est.In balneis ad abstergendum corpus. Paschas. Radbert. de Corp. et Sang. Dom. apud Marten. tom. 9. Ampliss. Collect. col. 418 :
Thermas cum die quadam ex more fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum ad suum obsequium præparatum.... ut exeunti a caloribus Sabana præberet.Eo involvebantur corpora defunctorum : unde Siculi, b in v mutato, Insavonare, pro sepelire dicunt, ut observant Macri in Hierolex. Vita S. Bibiani Sancton. Episc. apud eumd. Marten. tom. 6. ejusd. Collect. col. 768 :
Communem viam omni carni sub funereo exitu cuidam necessitas accidit sequi.... Componitur itaque juxta morem Sabano atque sudarii operimento, levatur feretro, etc.