« »
 
[]« Sac » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 250a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAC
SAC, Saca, Sacha, Mulcta judiciaria, vox deducta a Saxonico sace, causa, lis, Germanis Sach, unde Sacha cum aspiratione in Legibus Edwardi Confess. cap. 21. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 71. sqq. Vocabular. Anglic. annorum circ. 400. in Tabul. Beccensi :
Saca, estre quitte de meslée muë par autre.
Willel. Thorn. in Chronic. pag. 2030 :
Sake, hoc est placitum et emenda de transgressione hominum in Curia domini : quia
Sak Anglice, Encheyson Gallice, et Sak dicitur pro forfait. Eadem pene habet Rastallus. Est autem Encheison, idem quod occasio, præstatio, tributum. Vide in hac voce. Leges Edwardi Confess. cap. 22 :
Saca est, quod si quilibet nominatim de aliquo calumniatus fuerit, et ille negaverit, forisfactura probationis vel negationis, si evenerit, sua erit.
Saca, generaliter dicitur cognitio, quam dominus habet in Curia sua de causis et litibus, quæ inter vassallos emergunt, qui eorum ratione, amerciamenta seu mulctas et emendas iis imponendi et ab iis levandi et colligendi jus habet. Cowello lib. 2. Instit. tit. 2. § 7. est regale privilegium, quo qui gaudet, pœnam actori calumnioso, si crimen alteri objectum non probaverit, aut reo, [] si vere eum accusari constet, impositam sibi vindicat. Hinc passim
Sacam, et Socam, thol, theam, et infangthefe
, habere dicuntur domini feudales, quibus eæ jurisdictiones competunt, in Legibus Edwardi Confess. cap. 21. 28. Willelmi Nothi vernacul. cap. 3. et Henrici I. cap. 20. in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 4. 5. 2. in Quoniam attachiamenta cap. 100. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 29. et Chartis Anglicis passim : apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 35. § 1. Hickes. in Thes. ling. Septentr. tom. 1. pag. 159. etc. Vide infra Soca 4. et Phillips. de Jure Anglos. § 26.
L. Favre, 1883–1887.
Et volo et precipio (Henricus I. rex Anglorum) firmiter ut bene et in pace et quiete et honorifice (monachi Concharum) teneant, cum Saca et Soca et Tol et Teain et in fanguene theof et omnibus consuetudinibus suis.
(Cartular. Conchar. Ruthen. an. 1121. p. 370.)