![[]](img/image.png)
SACELLA Sacra, Monialium clausura. Iste (magnus Sacellarius)
administrat et curat sacras Sacellas, nempe Monasteria monialium, apud Macros in Hierolex. ex quodam MS. Augustano Turco-græcia nuncupato pag. 203. Ineptum esse glossema nemo non videt : ibi enim Sacella idem omnino est quod Sacellum, fiscus regius seu publicus.