« »
 
[]« Sacellanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 254a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACELLANUS
SACELLANUS, Capellanus, sacello præfectus, in Charta Henrici VIII. Reg. Angl. ann. 1351. apud Rymer. tom. 14. pag. 419 :
Dilecti nobis Johannis Olyver legum doctoris Sacellani nostri, etc.
Infra pag. 421. pro Sacellani legitur Capellani, ut et pag. 781. Ceremoniale Benedictino. Rom. edit. 1621. part. 2. pag. 80 :
Fuit quidam Papa, qui dum in extremum venisset, interrogabat Sacellanum suum, virum idoneum et devotum, quem plurimum diligebat, quibus suffragiis post mortem eum vellet apud Deum juvare.
Adde Monum. sacr. Antiquit. tom. 2. pag. 227.