« Sacramentagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTAGIUM
SACRAMENTAGIUM, Præstatio, quæ ab eo fit qui Sacramento
alicujus servitio sese addicit : neque enim viri feudales modo, sed et servi domino
fidelitatem jurabant, ut videre est in voce Hominium pag. 685. col. 3. et
apud in Gl. Jur. Gall. v. Serment.
Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 72 :
Ita ut si homines B. Eparchii venerint ad me, vel ad successores meos propter turrem, et propter militiam, ad judicium vel justitiam, nullum omnino Sacramentage, neque destrictum, neque exactionem, neque aliud quodlibet emolumentum nobis exhibeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramentagium, Pœna pecuniaria, qua damnatur qui Sacramento, quod calumniatur, impositum
crimen a se amoliri vult. Charta ann. circ. 1080. ex Tabul. S. Albini Andegav. : Si autem venerit ac se per Sacramentum de objecto forsfacto purgare voluerit, vicarius sine teste Sacramentum illius calumpniari poterit : sed quamdiu villanus se purgare voluerit, nunquam ab eo vicarius Sacramentagium habebit ; et si in vicario non confiso, rectitudinis suæ lex remanserit, nec tunc omnino Sacramentagium habebit : Si vero villanus, aut aliquis amicus ejus, vel monachus per concordiam pro lege vicario aliquid dederit, tunc Sacramentagium dabit.